라틴어 문장 검색

ceu fessis ubi remigum lacertis primae carbasa ventilatis, aurae, ergo omnes, age, quae sub axe primo Romani colitis fidem parentis, prono limite commeate gentes, Eoae citius venite laurus.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, Via Domitiana24)
Comes facundus in via pro vehiculo est.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 14)
foedum inhumanumque inde traditur scelus, monumentoque locus est - Sceleratum vicum vocant - quo amens agitantibus furiis sororis ac viri, Tullia per patris corpus carpentum egisse fertur, partemque sanguinis ac caedis paternae cruento vehiculo, contaminata ipsa respersaque, tulisse ad penates suos virique sui, quibus iratis malo regni principio similes propediem exitus sequerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 493:1)
Tulli regis memorata caedes et invecta corpori patris nefando vehiculo filia, invocatique ultores parentum di.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 615:2)
interim cum in senatu vicisset sententia quae censebat reddenda bona, eamque ipsam causam morae in urbe haberent legati, quod spatium ad vehicula comparanda a consulibus sumpsissent quibus regum asportarent res, omne id tempus cum coniuratis consultando absumunt, evincuntque instando ut litterae sibi ad Tarquinios darentur:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 36:1)
et alia parte consul muro Ardeae bracchium iniunxerat, qua ex oppido sui commeare possent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 108:1)
in eo clivo eas cum L. Albinius de plebe homo conspexisset plaustro coniugem ac liberos avehens inter ceteram turbam quae inutilis bello urbe excedebat salvo etiam tum discrimine divinarum humanarumque rerum religiosum ratus sacerdotes publicas sacraque populi Romani pedibus ire ferrique ac suos in vehiculo conspici, descendere uxorem ac pueros iussit, virgines sacraque in plaustrum imposuit et Caere, quo iter sacerdotibus erat, pervexit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 446:1)
inde intentiores utrimque custodiae esse, et apud Gallos, quia volgatum erat inter Veios Romamque nuntios commeare, et apud Romanos ab nocturni periculi memoria.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 510:1)
turbata hinc etiam signa multique impetu equorum ac vehiculorum raptorum per agmen obtriti antesignani;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 398:1)
nam simul Capuam ea clades est nuntiata, ratus Hannibal ab re bene gesta insolenter laetum exercitum tironum, magna ex parte servorum, spoliantem victos praedasque agentem ad Hamas se inventurum, citatum agmen praeter Capuam rapit, obviosque ex fuga Campanorum dato praesidio Capuam duci, saucios vehiculis portari iubet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 492:2)
nocte maxime commeare propter metum hostium credebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 116:2)
et Philemenus portulae parte alia, qua commeare adsuerat, adpropinquabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 132:1)
Capuam inde nuntium misit qua die in castris ad accipiendum frumentum praesto essent omni undique genere vehiculorum iumentorumque ex agris contracto.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 191:1)
paulo plus quadringenta vehicula missa et pauca praeterea iumenta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 192:2)
quo cum saepius commearent, unus ex Romanis ex propinquo murum contemplans, numerando lapides aestimandoque ipse secum quid in fronte paterent singuli, altitudinem muri, quantum proxime coniectura poterat, permensus humilioremque aliquanto pristina opinione sua et ceterorum omnium ratus esse et vel mediocribus scalis superabilem, ad Marcellum rem defert.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 350:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION