라틴어 문장 검색

Non turba servorum lecticam tuam per itinera urbana ac peregrina portantium;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 31 10:7)
Cum aeger a senatu in lectica relatus esset non sane frequentibus exequiis, omnes enim necessarii deseruerant impie iam non reum, sed funus;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 10:2)
Eodem vehiculo, quo ad poenam ferebatur, effugit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 23:2)
Idem de istis licet omnibus dicas, quos supra capita hominum supraque turbam delicatos lectica suspendit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 80 8:2)
Cum paucissimis servis, quos unum capere vehiculum potuit, sine ullis rebus, nisi quae corpore nostro continebantur, ego et Maximus meus biduum iam beatissimum agimus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 2:1)
Vehiculum, in quod inpositus sum, rusticum est;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 4:1)
Vix a me obtineo, ut hoc vehiculum velim videri meum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 4:4)
Qui sordido vehiculo erubescit, pretioso gloriabitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 4:6)
Quid ista vehicula caelata ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 8:2)
Non enim tecta cenationi epulum recepturae parabantur, nec in hunc usum pinus aut abies deferebatur longo vehiculorum ordine vicis intrementibus, ut ex illa lacunaria auro gravia penderent.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 9:2)
Rariores sunt casus, etiam si graves, naufragium facere, vehiculo everti;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 103 1:3)
Protinus itaque parari vehiculum iussi;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 1:5)
non vehiculum navemque conscendit, sed advocat medicum, ut fracta pars iungatur, ut luxata in locum reponatur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 18:2)
Hoc itaque ipse mihi dico, quotiens tale aliquid praestrinxerit oculos meos, quotiens occurrit domus splendida, cohors culta servorum, lectica formonsis inposita calonibus:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 110 17:1)
Quomodo cultu se a ceteris distinguunt, quomodo elegantia cenarum, munditiis vehiculorum, sic se volunt separare etiam temporum dispositione.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 122 18:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION