라틴어 문장 검색

piscemur, venemur, ut olim Gargilius, qui mane plagas, venabula, servos differtum transire forum populumque iubebat, unus ut e multis populo spectante referret emptum mulus aprum, crudi tumidique lavemur, quid deceat, quid non, obliti, Caerite cera digni, remigium vitiosum Ithacensis Ulixei, cui potior patria fuit interdicta voluptas.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 634)
vel exempli gratia ut in Verrem de L. Domitio, qui pastorem, quod is aprum, ipsi muneri obtulerat, exceptum esse a se venabulo confessus esset, in crucem sustulit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 106:2)
quid enim faceret, inquit, cum tu galeam et loricam haberes?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 200:3)
cum vix loricam duo multiplicem connixi humeris ferunt, quantus Demoleos, qui indutus ea cursu palantes Troas agebat?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 179:1)
Feras catulorum amor in venabula inpingit feritasque et inconsultus impetus praestat indomitas;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 21:3)
Vidi patrem iam senem loricam induentem:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Vir fortis quod uolet praemium optet; si plures erunt, iudicio contendant. Pater et filius fortiter fecerunt. petiit pater a filio sibi cederet; ille non uult. iudicio contendit; uicit patrem. praemio statuas patri petiuit. abdicatur. 1:6)
Nobis interdum voluptati est, si adulescens constantis animi irruentem feram venabulo excepit, si leonis incursum interritus pertulit, tantoque hoc spectaculum est gratius, quanto id honestior fecit.
(세네카, De Providentia, book 1 16:1)
Non loricam clipeumue sumsit, sed tenuem ac perlucidam uestem;
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, Tyrannicida adulter tyranni.15)
dic mihi, num teneros urit lorica lacertos?
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 312)
Auxerat Augustus naturae lege Severus divorum numerum, quem mox Oenotria casum vidit ut aerei de rupibus Appennini, pergit caerulei vitreas ad Thybridis aedes, non galea conclusa genas (nec sutilis illi circulus inpactis loricam texuit hamis), sed nudata caput;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 142)
imperium iam consul habet, quem purpura non plus quam lorica operit, cuius diademata frontem non luxu sed lege tegunt, mentisque laborum post palmam palmata venit;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 2)
"iam si forte suem latratibus improbus Vmber terruit, albentes nigro sub gutture lunas frangere ludus erat colluctantique lacerto vasta per adversas venabula cogere praedas, quam pulchrum, cum forte domum post lustra revertens horrore splenderet apri virtusque repugnans proderet invitum per fortia facta pudorem!"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 84)
"tandem prorumpit et arma, arma fremit, pinguisque etiamnum sanguine fertur lorica, obtusus per barbara vulnera contus atque sub assiduis dentatus caedibus ensis."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 106)
hinc iam per otium in urbem reduci quid tibi obviam processere officiorum plausuum, fletuum gaudiorum, magis temptant vota conicere quam verba reserare, siquidem cernere erat refertis capacissimae domus atriis illam ipsam felicissimam stipati reditus tui ovationem, dum alii osculis pulverem tuum rapiunt, alii sanguine ac spumis pinguia frena suscipiunt, alii sellarum eques-trium madefacta sudoribus fulcra resupinant, alii de concavo tibi cassidis exituro flexilium lamminarum vincla diffibulant, alii explicandis ocrearum nexibus implicantur, alii hebetatorum caede gladiorum latera dentata pernumerant, alii caesim atque punctim foraminatos circulos loricarum digitis livescentibus metiuntur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Ecdicio suo Salutem. 5:1)
Quod rarius ad vos a nobis pagina meat, non nostra superbia sed aliena impotentia facit, neque super his quicquam planius quaeras, quippe cum silentii huius necessitatem par apud vos metus interpretetur, hoc solum tamen libere gemo, quod turbine dissidentium partium segreges facti mutuo minime fruimur aspectu, neque umquam patriae sollicitis offerris obtutibus, nisi forsitan cum ad arbitrium terroris alieni vos loricae, nos propugnacula tegunt, ubi ipse in hoc solum captivus adducens, ut pharetras sagittis vacuare, lacrimis oculos implere cogaris, nobis quoque non recusantibus, quod tua satis aliud moliuntur vota quam iacula.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Calminio suo salutem 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION