라틴어 문장 검색

haec ad ea quae ab Eumene delata erant accessere, quo maturius hostis Perseus iudicaretur, quippe quem non iustum modo apparare bellum regio animo, sed per omnia clandestina grassari scelera latrociniorum ac veneficiorum cernebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 188:1)
orsus a parricidio Persei perpetrato in fratrem, cogitato in parentem, adiecit post scelere partum regnum veneficia, caedes, latrocinio nefando petitum Eumenen, iniurias in populum Romanum, direptiones sociarum urbium contra foedus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 11:1)
simul Alcumenae, quam vir insontem probri Amphitruo accusat, veni ut auxilium feram:
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 3, scene 14)
non edepol faciam, neque me perpetiar probri falso insimulatam, quin ego illum aut deseram aut satis faciat mi ille atque adiuret insuper, nolle esse dicta quae in me insontem protulit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 3, scene 25)
Ille ecastor suppilabat me, quod ancillas meas suspicabar atque insontis miseras cruciabam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 5, scene 256)
tu Pistoclerum falso atque insontem arguis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 3, scene 3105)
si non facit, tu male facis, quae insontem insimules.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 279)
Faciundum est mi illud, fieri quod illaec postulat, si me illam amantem ad sese studeam recipere, quando ego quod feci, id factum Amphitruoni offuit atque illi dudum meus amor negotium insonti exhibuit, nunc autem insonti mihi illius ira in hanc et male dicta expetent.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 3, scene 27)
insontis amici duo posuit, et 'insontis' et 'amici'. et plus est quod amicum dixit, quam propinquum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 931)
ueneficium ne denuntiatum quidem credidi, adulterium in ueneficio demum deprehendi.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 6, Adultera Venefica.28)
Postremo, ut huic parti finem imponamus, quemadmodum in principio diximus invidiae actum aliquid habere in se ex veneficio, ita non alia est invidiae curatio quam quae solet esse veneficii et incantationis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 13:2)
veneficium ita administratur, ut in limine ponantur eius ex- uviae, cui veneficium fit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 922)
et casum insontis m. i. amici] [aut] quod interim non vindicarem amici insontis interitum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 934)

SEARCH

MENU NAVIGATION