라틴어 문장 검색

Aves, quasi naturae inspiratione, alarum ludo plausibili joculantes, virgini venerationis faciem exhibebant.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 5:16)
E quibus egressae virgines, suae pulchritudinis die materialis diei locupletantes divitias, ex antonomasticis herbarum confecta speciebus, in cedrinis vasculis ferebant aromata, quae tanquam suos redditus puellulae persolvendo, ejus favorem suis emebant muneribus.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 5:26)
His ergo utrumque beavi muneribus, ut neuter vel suam gemeret pauperiem, vel de alterius affluentia quereretur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:16)
Praemia etenim victoriis comparata, caeteris muneribus pulchrius elucescunt;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:36)
munera etiam empta laboribus, [0444A] jucundius omnibus elucescunt gratuitis.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:37)
Majoris enim laudis meretur praeconia, qui laborando munus recipit, quam qui recipit otiando:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:38)
In his ergo, amplioribusque naturae muneribus, mundus in homine suas invenit qualitates Dei providentia cuncta gubernat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:40)
Et, ut familiarius loquar, ego sum natura, quae meae dignationis munere, te meae praesentiae compotem feci, meoque sum dignata beare consortio.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:119)
Cur tuae nostris deitatis offers Munera terris?
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 14:2)
Caetera quibus meae gratiae humiliora munera commodavi, per suarum professionum conditionem subjectione voluntaria meorum decretorum sanctionibus alligantur;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:4)
Haec est malitia, per quam in animis hominum deificatur pecunia, nummo divinae venerationis exhibetur auctoritas, per quam, ubi nummus loquitur, Tulliani eloquii tuba raucescit;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 52:2)
Haec igitur, quamvis apud multos qui sensuali mobilitate brutescunt, nimia langueat vilitate, apud illos tamen qui in ignem originalem [0465B] rationis redegerunt scintillam praeconii, et famae munere non fraudatur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 52:37)
qui, ut emungant munera, caput divitis oleo adulationis inungunt;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 62:5)
Isti penes munera laudes, penes dona favores, penes pretium praeconia famae blandientis constituunt.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 62:8)
sed si munus antonomastice videatur laudum tympana postulare, adulationis poeta stylo commendationis turget altiloquo.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 62:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION