라틴어 문장 검색

non valde nitens, non plane horrida oratio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 67장 3:4)
vox canora, verba non horrida sane, ut plena esset animi et terroris oratio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 77장 2:5)
Sed ex eo credo quibusdam usu venire, ut abhorreant a Latinis, quod inciderint in inculta quaedam et horrida, de malis Graecis Latine scripta deterius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 11:3)
etenim si loca, si fana, si urbes, si gymnasia, si campum, si canes, si equos, si ludicra exercendi aut venandi consuetudine adamare solemus, quanto id in hominum consuetudine facilius fieri poterit et iustius?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 89:4)
quae rursus dum sibi evelli ex ordine nolunt, horridiores evadunt, asperiores, duriores et oratione et moribus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 106:5)
Scite enim Chrysippus, ut clipei causa involucrum vaginam autem gladii, sic praeter mundum cetera omnia aliorum causa esse generata, ut eas fruges atque fructus quos terra gignit animantium causa, animantes autem hominum, ut ecum vehendi causa arandi bovem venandi et custodiendi canem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 37:2)
quae eadem Diana Omnivaga dicitur non a venando sed quod in septem numeratur tamquam vagantibus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 68:6)
canum vero tam fida custodia tamque amans dominorum adulatio tantumque odium in externos et tam incredibilis ad investigandum sagacitas narium tanta alacritas in venando quid significat aliud nisi se ad hominum commoditates esse generatos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 158:6)
Suppeditant autem et campus noster et studia venandi honesta exempla ludendi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 134:5)
[te audiamus] ita de horridis rebus nitida, de ieiunis plena, de pervulgatis nova quaedam est oratio tua.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 51:3)
cum eidem nos in antiquis tabulis illo ipso horrido obsoletoque teneamur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 98:4)
Africa terribili tremit horrida terra tumultu;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 167:6)
sunt autem alii quidam ficti animi habitus ad virtutem quasi praeculti et praeparati rectis studiis et artibus, ut in suis rebus studia litterarum, ut numerorum ac sonorum, ut mensurae, ut siderum, ut equorum, ut venandi, ut armorum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 23장 2:1)
Sed si eadem hora aliae pecudis iecur nitidum atque plenum est, aliae horridum et exile, quid est, quod declarari possit habitu extorum et colore?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 43:9)
sed si eadem hora aliae pecudis iecur nitidum atque plenum est, aliae horridum et exile, quid est, quod declarari possit habitu extorum et colore?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 43:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION