라틴어 문장 검색

Neque hoc ei timori aut animi mollitiei imputare poterat (quippe qui animosus fuerit et bellator), sed virtuti vere Christianae et morali.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 1:10)
Sed quod vere in eo divinum censeri possit, hoc fuit, quod non minus fortunam boni Christiani quam magni regis sortitus sit, vita excercitata, morte poenitenti.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 14:5)
Sed fit aquarum more, quae non altius ascendunt quam ex quo descenderunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:56)
Nam fundamenta quoque scientiarum fortius deprimimus et solidamus, atque initia inquirendi altius sumimus, quam adhuc homines fecerunt:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 21:2)
Neque enim agitur solum foelicitas contemplativa, sed vere res humanae et fortunae, atque omnis operum potentia.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 39:4)
pravos denique atque alte haerentes mentis habitus tempestiva et quasi legitima mora corrigat;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 11:7)
Idola et notiones falsae, quae intellectum humanum jam occuparunt atque in eo alte haerent, non solum mentes hominum ita obsident, ut veritati aditus difficilis pateat;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 78:1)
At alterum genus perplexum est, et alte haerens;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 123:1)
haec et hujusmodi vere physica sunt genera motuum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 143:5)
Atque ex philosophiis istis Graecorum, et derivationibus earum per particulares scientias, jam per tot annorum spatia, vix unum experimentum adduci potest, quod ad hominum statum levandum et juvandum spectet, et philosophiae speculationibus ac dogmatibus vere acceptum referri possit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 161:3)
Primo autem tot seculorum numerus, vere rem reputanti, ad magnas angustias recidit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 173:1)
Mundi enim senium et gradaevitas pro antiquitate vere habenda sunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 191:2)
minime advertens primitivas hominis observationes atque naturae operationes (quae ad omnem illam varietatem instar animae sunt, et primi motus) nec multas, nec alte petitas esse;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 195:4)
Quod vero ad universalem istam reprehensionem attinet, certissimum est vere rem reputanti, eam et magis probabilem esse et magis modestam, quam si facta fuisset ex parte.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 304:1)
Vere scire, esse per causas scire.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 6:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION