라틴어 문장 검색

non esse materiae errantis hunc ordinem nec quae temere coierunt tanta arte pendere, ut terrarum gravissimum pondus sedeat immotum et circa se properantis caeli fugam spectet, ut infusa vallibus maria molliant terras nec ullum incrementum fluminum sentiant, ut ex minimis seminibus nascantur ingentia.
(세네카, De Providentia, book 1 3:2)
Haec animi inter utrumque dubii nec ad recta fortiter nec ad prava vergentis infirmitas qualis sit, non tam semel tibi possum quam per partes ostendere ;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 5:1)
Tum illud orietur inaestimabile bonum, quies mentis in tuto conlocatae et sublimitas expulsisque erroribus ex cognitione veri gaudium grande et immotum comitasque et diffusio animi, quibus delectabitur non ut bonis sed ut ex bono suo ortis.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 22:2)
Sed ne patriae quidem bonus tutor aut vindex est nec amicorum propugnator, si ad voluptates vergit.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 77:4)
non uides ut immota fax torpeat et ignes exagitata restituat?
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum: liber secundus, iusiurandum mariti et uxoris.32)
immota cervix sidera et caelum tulit et me prementem:
(세네카, Hercules Furens 1:35)
[rerumque maestus finis et mundi ultima] immotus aer haeret et pigro sedet nox atra mundo:
(세네카, Hercules Furens 10:25)
' inter vapores positus et flammae minas immotus, inconcussus, in neutrum latus correpta torquens membra adhortatur, monet, gerit aliquid ardens, omnibus fortem addidit animum ministris;
(세네카, Hercules Oetaeus 25:31)
totus huc verget dolor;
(세네카, Hercules Oetaeus 26:24)
omnis specimen affectus capit, quo pondus animi vergat, ubi ponat minas, haeret:
(세네카, 메데아 7:4)
Horrore quatior, fata quo vergant timens, trepidumque gemino pectus affectu labat:
(세네카, 오이디푸스 3:4)
lenis et modice fluens aura nec vergens latus ducat intrepidam ratem;
(세네카, 오이디푸스 11:44)
quo verget furor?
(세네카, 파이드라 8:12)
Stat immotum mare et quasi deficientis in suo fine naturae pigra moles:
(세네카, Suasoriae, chapter 1 1:7)
immota tellus pondus ignavum iaces?
(세네카, Thyestes 1042:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION