라틴어 문장 검색

In plerisque post frigora cruditatesque oritur, deinde quiescit, et per aetatem saepe repetentes sic cruciat, ut vitae spatio nihil demat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 21장4)
Ante mortem autem plerique fascias, quibus caput deligatum est, lacerant ac nudum vulnus frigori obiciunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장80)
frigus et ex eo mors sequitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장102)
Interdum vel ex nimia inflammatione, vel ob aestus inmodicos, vel ob nimia frigora, vel quia nimis vulnus adstrictum est, vel quia corpus aut senile aut mali habitus est, cancer occupat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장293)
nam maxima pars venenorum frigore interemit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 27장52)
Fiunt etiam ex frigore ulcera hiberna, maxime in pueris, et praecipue pedibus digitisque eorum, nonnumquam etiam in manibus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장131)
At pusulae maxime vernis temporibus oriuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장346)
Fiunt vel ex frigore vel ex igne vel ex medicamentis.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장355)
a balineo cavere ne quo frigore afflatuve laedatur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장128)
praecipueque id ulcus multa calida aqua fovendum est, velandumque neque frigori committendum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장56)
In his ver expectandum est, aut si quid magis pressit, melior tamen autumnus est quam aestas aut hiemps, atque is ipse medius, iam fractis aestatibus, nondum ortis frigoribus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장56)
Ubi intestinum prolapsum est, tumor neque durus neque mollis est, omni frigore minuitur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 14장16)
frigore omni contrahitur, calore diffunditur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 18장31)
isque subinde oleo tepido madefaciendus est, ut neque frigus ad vesicam admittat et nervos leniter molliat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장121)
vulnus calida aqua fovendum, frigusque omni ratione vitandum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장121)

SEARCH

MENU NAVIGATION