라틴어 문장 검색

quibus in forum delatis et ad viginti matronis, apud quas deprehensa erant, per viatorem accitis, duae ex eis, Cornelia ac Sergia, patriciae utraque gentis, cum ea medicamenta salubria esse contenderent, ab confutante indice bibere iussae, ut se falsum commentam in conspectu omnium arguerent, spatio ad conloquendum sumpto, cum submoto populo rem ad ceteras rettulissent, haud abnuentibus et illis bibere, epoto medicamento suamet ipsae fraude omnes interierunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 262:1)
quo cum prior Romanus exercitus ad ulciscendam civium necem reciperandamque coloniam magnis itineribus pervenisset et sparsi per vias speculatores sequi legiones Samnitium nec iam procul abesse alii super alios nuntiarent,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 320:2)
sacrificio perfecto per viatorem imperator acciri iubebat nobilissimum quemque genere factisque;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 554:1)
cum ob haec taliaque speraret propinquum certamen et facere, si cessaretur, cuperet, speculatoresque Galli, ad ea exploranda quae vellet tutiores quia in utrisque castris militabant, paratos pugnae esse Romanos rettulissent, locum insidiis circumspectare Poenus coepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 568:1)
edictoque proposito ut quibus oppida castellaque immunita essent, uti commigrarent in loca tuta, ex agris quoque demigrarent omnes regionis eius qua iturus Hannibal esset, tectis prius incensis ac frugibus corruptis, ne cuius rei copia esset, ipse via Flaminia profectus obviam consuli exercituque, cum ad Tiberim circa Ocriculum agmen consulemque cum equitibus ad se progredientem, viatorem misit qui consuli nuntiaret ut sine lictoribus ad dictatorem veniret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 128:1)
haec cum ab optimo quoque pro atrocitate rei accepta essent, vimque eam contra rem publicam et pernicioso exemplo factam senatus decresset, confestim Carvilii tribuni plebis omissa multae certatione rei capitalis diem Postumio dixerunt ac, ni vades daret, prendi a viatore atque in carcerem duci iusserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 52:1)
speculatores qui prosequerentur agmen missi postero die rettulerunt Bruttios Hannibalem petere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 229:1)
Numidis speculator, nequaquam in spem tantae rei positus, sed si quos vagos pabuli aut lignorum causa longius a castris possent excipere, signum dat ut pariter ab suis quisque latebris exorerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 407:3)
ipse praemissis speculatoribus citato agmine ad hostem pergit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 10:2)
interim speculatores transfugarum dicta adfirmantes venerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 13:2)
dum consulitur Hasdrubal ab Syphace, ab Hasdrubale Carthaginienses, et speculatores omnia visendi et Scipio ad conparanda ea quae in rem erant tempus habuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 44:1)
M. Valerius Laevinus, qui bis consul fuerat, speculatores, non legatos venisse arguebat, iubendosque Italia excedere et custodes cum iis usque ad naves mittendos, Scipionique scribendum ne bellum remitteret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 302:1)
inde praemissi speculatores cum excepti ab custodibus Romanis deducti ad Scipionem essent, traditos eos tribuno militum, iussosque omisso metu visere omnia, per castra qua vellent circumduci iussit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 372:2)
pecuniam ex aerario scribae viatoresque aedilicii clam egessisse per indicem damnati sunt, non sine infamia Luculli aedilis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 524:1)
et respondisset, ni speculator - hemerodromos vocant Graeci, ingens die uno cursu emetientes spatium - contemplatus regium agmen ex specula quadam, praegressus nocte media Athenas pervenisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 259:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION