라틴어 문장 검색

ampliusque speciem difficultatis auxeras, si magis Didonem in mensam similiter libantem notasses:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XI. 4:2)
Dixit, et in mensam laticum libavit honorem
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XI. 4:3)
At vero hic — omnes In mensam laeti libant, divosque precantur, quia quod recte fieri noverat ab omnibus simul in templo epulantibus et uni sacratae adsidentibus mensae factum esse memoravit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XI. 8:1)
Poeta enim aeque in rebus doctrinae et in verbis sectator elegantiae, sciens Cereri mulso libari, adiecit:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XI. 9:3)
Oceano libemus, ait, et alibi:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXI. 1:4)
Hic duo rite mero libans carchesia Baccho de cymbiis:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXI. 1:5)
Etsi vereor me, dum ostendere cupio quantum Virgilius noster ex antiquiorum lectione profecerit et quos ex omnibus flores vel quae in carminis sui decorem ex diversis ornamenta libaverit, occasionem reprehendendi vel inperitis vel malignis ministrem, exprobrantibus tanto viro alieni usurpationem, nec considerantibus hunc esse fructum legendi, aemulari ea quae in aliis probes et quae maxime inter aliorum dicta mireris in aliquem usum tuum oportuna derivatione convertere, quod et nostri tam inter se quam a Graecis et Graecorum excellentes inter se saepe fecerunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 2:2)
et fit inde congeries, dum pruritu desiderii amplius, vel certe de singulis parva libantur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 30:4)
Impatiensque diu non grati victima sacri, Cornua succincti premerent cum torva ministri, Deposito victum praebebat poplite collum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:48)
cum victima tristes Inferias Marius forsan nolentibus umbris Pendit, inexpleto non fanda piacula busto:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:76)
Nullaque funestis inventa est victima sacris.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 2:51)
Vivat, et, ut Bruti procumbat victima, regnet.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 6:20)
Rege sub impuro Nilotica rura tenente, Hospitii fretus superis et munere tanto In proavos, cecidit donati victima regni.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 2:13)
En, altera venit Victima nobilior.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 4:44)
Altera, Magne, tuis iam victima mittitur umbris:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 5:51)

SEARCH

MENU NAVIGATION