라틴어 문장 검색

Si nihilo minus uigilant, quidam somnum moliuntur potui dando aquam, in qua papauer aut hyoscyamos decocta sint, alii mandragorae mala puluino subiciunt, alii uel amomum uel sycamini lacrimam fronti inducunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 12:4)
Ex quocumque autem morbo quis inualescit, si tarde confirmatur, uigilare prima luce debet;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 32장 1:1)
si noctu dormit, interdiu vigilat;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, III Incipiente febre signa mala vel bona. 1:4)
Quod ad sitim vero somnumque pertinet, moderandum est, ut interdiu vigilet;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, IV De febrium curationum diversis generibus. 4:4)
Si nihilo minus vigilant, quidam somnum moliuntur potui dando aquam, in qua papaver, aut hyoscyamum decoctum sit:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XVIII De tribus insaniae generibus. 12:4)
neque enim vigilando melior fit;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XX De Lethargicis. 2:7)
sed per se, si melior est, vigilat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XX De Lethargicis. 2:8)
Ex quocumque autem morbo quis convalescit, si tarde confirmatur, vigilare prima luce debet;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXXII De refectione convalescentium a morbo. 1:1)
exsurge toris, invade rebellem, captivum mihi redde meum.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:224)
excitet incestos turmalis bucina somnos, imploret citharas cantatricesque choreas offensus stridore tubae discatque coactus, quas vigilat Veneri, castris impendere noctes.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:300)
omnibus hoc, Italae gentes, exposcite votis, Manlius ut vigilet, dormiat ut Pharius.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De Theodoro et Hadriano3)
Pervenit ad aures vox iucunda deae strepituque excita resedit et reliquum nitido detersit pollice coctum utque fuit, turbata comas, intecta papillas, mollibus exurgit stratis interque suorum agmen et innumeros Hymenaeum quaerit Amores (hunc Musa genitum legit Cytherea ducemque praefecit thalamis;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae17)
sed ut altus Olympi vertex, qui spatio ventos hiemesque relinquit, perpetuum nulla temeratus nube serenum celsior exurgit pluviis auditque ruentes sub pedibus nimbos et rauca tonitrua calcat:
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:108)
Quae vero procerum voces, quam certa fuere gaudia, cum totis exurgens ardua pennis ipsa duci sacras Victoria panderet aedes!
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:103)
Opus est autem perito ac vigilante exactore, qui ripam erigi iubeat, sulcumque vacuari, ac totum spatium crudi soli cum emota iam terra committi, sicut praecepi priore libro, cum arandi rationem traderem, monendo necubi scamna omittantur, et quod est durum summis glaebis obtegatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 13장 10:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION