라틴어 문장 검색

Contra intestinorum leuitas facilius a teneris aetatibus depellitur, utique si ferri urina et ali cibo corpus incipit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 14:1)
At intestinorum leuitas periculosior est, si frequens deiectio est, si uenter omnibus horis et cum sono et sine hoc profluit;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 32:1)
Quos lienis male habet, si tormina prenderunt, deinde inuersa sunt uel in aquam inter cutem uel intestinorum leuitatem, uix ulla medicina periculo subtrahit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 34:3)
Ex torminibus interdum intestinorum leuitas oritur, quae * * continere nihil possunt, et, quicquid adsumptum est, imperfectum protinus reddunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 23장 1:1)
23 huius libri, ubi de levitate intestinorum agitur.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).692)
deteriore luto pravus quos edidit auctor, quem merito Grai perhibent Epimethea vates, et nihil aetherii sparsit per membra vigoris, hi pecudum ritu non impendentia vitant nec res ante vident;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:286)
continuo redit ille vigor seniique colorem mutavere comae.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:136)
ut sese pariter diffudit in omnia regni membra vigor vivusque redit color urbibus aegris!
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:163)
amissum lymphis reparant impune vigorem, pacaturque aegro luxuriante dolor
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Aponus40)
Continuo dispersa vigor per membra volutus aestuat et venas recidivus sanguis inundat.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Phoenix26)
hinc fusa per artus aspera secretum servant alimenta vigorem;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De Magnete8)
Nunc et ipsi praedia nostra colere dedignamur et nullius momenti ducimus peritissimum quemque vilicum facere vel, si nescium, certe vigoris experrecti, quo celerius, quod ignoret,addiscat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 12:1)
Multi etiam beneficia quae in amicos contulerunt, levitate destruunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 3장 2:2)
Nam cum difficulter iniecta genitalibus locis animentur semina, tum etiam concepta diutius in partum adolescunt, atque peracto anno mense tertiodecimo vix eduntur, natisque inhaeret plus socordiae paternae quam vigoris materni.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 36장 2:2)
Ea pernicies ut evitetur, perticae dolantur in quadrum, ne teres levitas earum supersilientem volucrem non recipiat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 3장 7:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION