라틴어 문장 검색

Arrogare eventus sibi hebetis cordis est, et bonum quod agit vel quod a Deo consequitur, propriis virtutibus vindicare, nec auctoris deputare gratiae, sed ipsum se suorum bonorum auctorem ducere.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 7장 2:14)
ne praematuro sermone et infidis auribus vel infirmis quasi incocta committas, atque auditor avertatur et cum horrore fastidiat, qui si coctiora gustaret, spiritalis cibi perciperet suavitatem.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 6:34)
Hoc est primitias sibi prius vindicare:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 10:3)
Accedit eo, quod duo quaedam in Deo principalia sunt genera virtutum, unum quo remittit, aliud quo vindicat.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 4장 4:1)
Potuit et parentes parricidas timere, qui docuerat parricidium posse committi.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 8:7)
Ipsis enim nos facilius committere solemus, quorum habemus gratiam.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 3:2)
Verumtamen non homicidio voluit homicidam vindicari, qui mavult peccatoris correctionem, quam mortem.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 6:8)
Unde in Lamech septuagies septies vindicatur;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 6:9)
quia peccator unusquisque quo graviora flagitia commiserit, eo fit insolentior.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 10장 5:2)
ut cognoscamus quod de eodem vitae tempore debeat ex correctione laus comparari, quo potest punienda culpa committi.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 4:7)
Aliqui tamen ante nos sic interpretati sunt, eo quod Dominum et Deum dicendo hoc loco, et vindicaturi et ignoscituri geminam expresserit potestatem:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 7:16)
et qui hic vindicat prius in peccatores, ideo ante Dominum dixerit;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 7:17)
Quod etsi secundum litteram planum videtur, non tamen facile colligas, nisi viri sapientis tibi nota sit consuetudo, qui velut speculatrice virtute utitur, et ei explorandorum negotiorum gerendorumque praerogativam quamdam videtur committere.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 18장 3:4)
Ea ergo virtus expendit naturas, ut si qua earum sibi videtur committere profectum, ei possit adjungere.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 18장 3:5)
Sed justus nihil sibi arrogat, sed totum se divino committit imperio.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 21장 2:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION