라틴어 문장 검색

Hoc certissimum est, hominem qui vindictae studet sua vulnera refricare, quae alias, sibi relicta, sanari et consolidari potuissent.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IV. DE VINDICTA 1:25)
At in vindictis privatis hoc minime tenet.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IV. DE VINDICTA 1:27)
Imo, quod monstri simile est, quidam ex illis mortem et cruciatus subierunt potius quam opinionem suam retractare sustinerent, cum tamen, si ex animo sentirent nihile tale esse quale Deus, quid tandem de ea re satagerent?
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVI. DE ATHEISMO 1:15)
Sed in omnibus irae fraenationibus optimum est tempus lucrari et sibiipsi persuadere horam vindictae nondum adesse, sed instare, quasi ad manum, opportunitatem aliquam maiorem, atque hoc pacto motum animi interim compescere, et se in tempus aliud servare.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LV. [ = English LVII] DE IRA 5:12)
Sed uulpina caro gustu quia fetet amaro, Hanc post uindictam me deserit utpote uictam".
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XIV. De uulpe et leone 15:10)
Dedecus illatum, longe famis et cruciatum Vindicat iratus lupus, est cui talia fatus:
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXIII. De ariete canem simulante 24:14)
Sic eat et mestus per frigora, nudus, et estus, Vermibus esca datus sic semper ad hos cruciatus".
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXIV. De uulpe et lupo 25:22)
Quem sat iure datum reor illis ad cruciatum, Qui canis infesti sibi semper et ore molesti Credit adhortatus per falsae uocis hyatus.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXVI. De cane et lupo 27:19)
Exemplar epistulae in forma legis in omnibus provinciis promulgandum erat, ut omnibus populis notum fieret paratos esse Iudaeos in diem illam ad capiendam vindictam de hostibus suis.
(불가타 성경, 에스테르기, 8장13)
Illusio et improperium superbo, et vindicta sicut leo insidiabitur illi.
(불가타 성경, 집회서, 27장31)
Et exquisierunt omnes nequitias, usque dum perveniret super illos vindicta.
(불가타 성경, 집회서, 47장31)
Et adducetis ad vos omnes factores legis et vindicate vindictam populi vestri;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 2장67)
Et accessit, et ascendit cum eo exercitus impiorum fortis auxiliari ei, ut faceret vindictam in filios Israel.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 3장15)
et exiit in omnes fines Iudaeae in circuitu et fecit vindictam in viros desertores, et cessaverunt ultra exire in regionem.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 7장24)
fac vindictam in homine isto et exercitu eius, et cadant in gladio. Memento blasphemias eorum et ne dederis eis mansionem ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 7장38)

SEARCH

MENU NAVIGATION