라틴어 문장 검색

venerat et senior pando Silenus asello, quique ruber pavidas inguine terret aves, dulcia qui dignum nemus in convivia nacti gramine vestitis accubuere toris, vina vina dabat Liber, tulerat sibi quisque coronam, miscendas parce rivus agebat aquas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권231)
et sciendum in his tres tantum casus usur- pari, 'haec hordea, haec hordea, o hordea', sicut 'vina, vina, vina', 'mella, mella, mella'. sane reprehensus Vergilius dicitur a Bavio et Maevio hoc versu "hordea qui dixit superest ut tritica dicat".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2104)
Qui causa criminis evitandi eam nolens propria interimere manu, sciens mulierem libenter in vetita niti, vas pretiosissimum praeparavit et in eo vinum optimum et odoriferum cum veneno mixtum apposuit et ait uxori:
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 35:5)
Est etiam omnis mulier ebriosa, id est vinum libenter potando assumens.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 40:1)
Nec erit totiens meri potatione refecta, quae vina iterum allata recuset;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 40:3)
vinum tamen versum sibi maxime reputat inimicum, et aquae potus plurimum consuevit ei esse nocivus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 40:4)
Sed, si vinum sanum sine aquae admixtione reperiat, magnam suae substantiae vellet potius sustinere iacturam, quam de illo ad corporis sufficientiam non gustaret, unde nulla est mulier quae saepissime ebrietatis vitium non incurrat.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 40:5)
Nunc plena magni pocula postules Memor Wilhelmi, nunc moveat sitim Minister ingens, imperique Praesidium haud leve, Montacutus.
(JOSEPHUS ADDISON, D. D. HANNES, INSIGNISSIMUM MEDICUM ET POETAM 2:2)
Quis tamen Augustae immensas in carmine pompas Instruet, in luteos ubi vulgo effusa canales Vina rubent, variatque infectas purpura sordes?
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 16:2)
nec mel aliave species vinum sic sapidum reddit, ut sitis vehemens aquam.
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 3:5)
Quas Venus, illecebras, que tristia gaudia, tristes Leticias, mala dulcia, pocula fellea terris Offert et felle mellito cumpluit orbem;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 8:6)
Dum suspirat adhuc lactantis ad ubera matris, Infantem cibat iste cibus liquidoque fouetur, Quem solidum non pascit adhuc, dum pocula lactis Lactea delibat etas potuque sub uno Et cibus et potus in solo lacte resultat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 24:6)
Cur Phebus sitiens estuque caloris hanelus, Haurit ab Oceano potus, sua pocula uertit In nubes, crasso suspendit in aere nimbi Vasa, cyphos ymbris uarii pluuieque lagenas;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 16:17)
Cur Auster pluuias, pluuie pincerna, propinat Terris et plene largitur pocula mundo;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 16:20)
An nebule faciem gestans formamque uaporis, In speciem nubis expassus, in ethere summo Pendeat et donet sicienti pocula flamme;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 18:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION