라틴어 문장 검색

verum abunde est semipedaneam consitis resolutam vitibus terram subiacere,quae velut hospitali atque etiam materno sinu recipiat incrementa virentium.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 1장 4:1)
Nam bipedanei vix etiam provincialibus agricolis approbari possint,apud quos humili statu vitis plerumque iuxta terram coercetur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 1장 5:2)
Et ideo in maritandis arboribus nemo minorem tripedanea scrobem vitibus comparat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 1장 6:1)
cum deinde non longissimam cepit vetustatem, condensata subsidit, ac velut innatantes radices vitium summo solo destituit?
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 1장 7:2)
Hoc autem minus accidit nostrae sationi, in qua maiore mensura vitis demittitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 1장 7:3)
cum praesertim, quod paulo ante rettulimus, depressior arbustivae vitis satio tamen effugiat praedictum incommodum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 1장 8:2)
Quamquam etiam generosae stirpis vitem sic in duos palos divisam rerum rusticarum prudentiores existimant minus fertilem fore, quia cratem factura sit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 2장 1:4)
Quarum consitionis sola illa commodissima ratio est, quam priore tradidimus exordio, ut facta in pastinato scrobe vitis a media fere parte sulci prosternatur, et ad frontem eius ab imo usque recta materies exigatur calamoque applicetur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 4장 1:2)
Nam vitis supina et velut recumbens in alveo deposita, postea quum ablaqueatur, vulneribus obnoxia est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 4장 2:1)
Nam dum exaltare fortius orbem ablaqueationis fossor studet, obliquam vitem plerumque sauciat et non numquam praecidit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 4장 2:2)
Hoc si operarum penuria facere prohibebit in malleolo, quem et ipsum pampinare censemus, at certe in ordinariis vitibus utique obtinendum est, ne pluribus flagellis emacientur, nisi si propaginibus futuris prospiciemus;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 6장 3:1)
Nam post Idus Octobris, prius quam frigora invadant,vitis ablaqueanda est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 8장 1:2)
Sed huius non eadem ratio est amputandi quae traditur in superiore parte vitis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 8장 2:2)
quae sic ademptae non amplius pullulant, et a cetera noxa truncum defendunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 8장 2:6)
Hoc opere consummato, si est hiems in ea regione placida, patens vitis relinquenda est;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 8장 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION