라틴어 문장 검색

Non alias caelo ceciderunt plura sereno fulgura nec diri totiens arsere cometae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 16:9)
saepius ventis agitatur ingens pinus et celsae graviore casu decidunt turres feriuntque summos fulgura montis sperat infestis, metuit secundis alteram sortem bene praeparatum pectus.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 103)
ac sicut aves ad volatum, equi ad cursum, ad saevitiam ferae gignuntur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 30:5)
aves cum stridore magno inanes nidos circum- fremuerunt, intra momentum tamen quietae volatus suos repetunt ;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 38:4)
ignis fulvo elusus in auro latet obscurus, quem mihi caeli qui furta luit viscere feto dedit et docuit condere vires arte, Prometheus, dedit et tenui sulphure tectos Mulciber ignes, et vivacis fulgura flammae de cognato Phaethonte tuli.
(세네카, 메데아 12:30)
Verba Sindebaris sunt ut nubila, tonitrua, fulgura, quando (non) est ymber aque in eis.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, (Praefatio) 1:5)
Ubi fuerunt fulgura, coruscationes et tonitrua?
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 2. Primi sapientis secunda historia: Avis 1:27)
scopulos iaculabile fulgur fucat et accensam silicem fecunda maritat ira deum;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 21)
sed fulsit ut ille forte dies, matrem celeri petit ipse volatu, cui fax, arcus, gorytus pendebat, at ille cernuus et laevae pendens in margine palmae libratos per inane pedes adverberat alis, oscula sic matris carpens somnoque refusae semisopora levi scalpebat lumina penna.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium 18)
"collata rubori pallida blatta latet depressaque lumine vultus nigrescunt vincto bacarum fulgura collo."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium 31)
inscrtum nam fulgur habet, filoque rigenti ardebat gravidum de fragmine fulminis ostrum, hic viridis patulo Glaucus pendebat amictu;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium50)
Inter quae subito cadunt volatu immensae volucrum per astra nubes, quas Nilus sacer horridusque Phasis, quas udo Numidae legunt sub austro, desunt qui rapiant sinusque pleni gaudent, dum nova lucra comparantur.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, Kalendae Decembres30)
nec mora, sublimis raptim per inane volatus carpit et ingenti designat nubila gyro.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권112)
nec non abrupta tremiscunt fulgura, et attritus subita face rumpitur aether, iam Nemea, iam Taenariis contermina lucis Arcadiae capita alta madent;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권122)
inde ferebant nubila suspenso celerem temerasse volatu Persea, cum raptos pueri perterrita mater prospexit de rupe gradus ac paene secuta est.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권174)

SEARCH

MENU NAVIGATION