라틴어 문장 검색

Et quicquid aliud non ex imperio animi, sed inconsulte quodam naturae impetu geritur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 31:4)
Habet impetum ac motum voluntarium;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 9:15)
Dixi, si forte meministi, concupita volgo et formidata inconsulto impetu plerosque calcasse.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 20:1)
Sequitur, ut quae ab inconsultis saepe contemnuntur, a sapientibus semper, ea nec bona sint nec mala.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 21:1)
Primum detraxit illis metum et indicavit tunc familiam periculum adire, cum incertum esset, an mors domini voluntaria fuisset;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 77 7:3)
Haec vox significat voluntariam relationem;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 10:2)
Dic, quam turpe sit plus sibi ingerere quam capiat et stomachi sui non nosse mensuram, quam multa ebrii faciant, quibus sobrii erubescant, nihil aliud esse ebrietatem quam voluntariam insaniam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 18:3)
Non est enim inconsulta temeritas nec periculorum amor nec formidabilium adpetitio;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 28:5)
Quidni ego admirer hanc magnitudinem animi, qua in exilium voluntarium secessit et civitatem exoneravit ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 3:1)
Tu illos boletos, voluntarium venenum, nihil occulti operis iudicas facere, etiam si praesentanei non fuerunt ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 24:6)
Deerat illi oratorium robur et ille pugnatorius mucro, splendor uero uelut uoluntarius non elaboratae orationi aderat.
(세네카, Controversiae, book 2, chapter pr 2:6)
an etiamsi non malo aduersus uxorem animo maritus fecit, tamen tam temerarius et inconsultus relinquendus sit;
(세네카, Controversiae, book 2, Vir et uxor iurauerunt, ut si quid alteri optigisset, alter moreretur. Vir peregre profectus misit nuntium ad uxorem, qui diceret decessisse uirum. uxor se praecipitauit. recreata iubetur a patre relinquere uirum; non uult. abdicatur. 4:5)
Quis ferret te uoluntariam testem in forum uenientem, etiamsi uenires dictura pro filio?
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Mortua quidam uxore ex qua filium habebat, duxit aliam: sustulit ex ea filium. Habebat procuratorem in domo speciosum. Cum frequenter essent iurgia nouercae et priuigno, iussit eum emigrare: ille trans parietem habitationem conduxit. Rumor erat de a 1:3)
danda lex vitae, ne sub specie benignitatis inconsulta facilitas placeat, ne liberalitatem, quam nec deesse oportet nec superfluere, haec ipsa observatio restringat, dum temperat ;
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 34:2)
Quam saepe hominum donationem suam inconsultam obiurgantium hane exaudimus vocem:
(세네카, 행복론, Liber IV 42:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION