라틴어 문장 검색

introductumque in senatum consulis verbis egisse de societate amicitiaque atque inde comi hospitio acceptum nuntiare Romanis iussum commeatum exercitui dierum triginta praesto fore, si ea loca intrasset, iuventutemque Camertium Umbrorum in armis paratam imperio .
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 513:3)
quibus suppliciter agentibus responsum est, nisi saepe bellum parantes pacem petissent Samnites, oratione ultro citro habita de pace transigi potuisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 658:1)
qua pacta acceptaque cum parata cetera ad bellum essent sequique Etruscus iuberet, infitias eunt mercedem se belli Romanis inferendi pactos:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 125:3)
se, quamquam bello cum Samnitibus suscepto necessaria iam facta adversus Romanos fides sit, tamen obsides dare paratos esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 143:2)
igitur non fefellere ad Tifernum hostes in occulta valle instructi, quam ingressos Romanos superiore ex loco adoriri parabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 174:1)
aliquanto ante lucem ad castra accessit gnarosque Oscae linguae exploratum quid agatur mittit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 271:1)
Samnium ambobus decreta provincia est, quia tres scriptos hostium exercitus, uno Etruriam, altero populationes Campaniae repeti, tertium tuendis parari finibus, fama erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 456:1)
L. Papirius, iam per omnia ad dimicandum satis paratus, nuntium ad collegam mittit sibi in animo esse postero die, si per auspicia liceret, confligere cum hoste;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 569:1)
quippe in oculis erat omnis ille occulti paratus sacri et armati sacerdotes et promiscua hominum pecudumque strages et respersae fando nefandoque sanguine arae et dira exsecratio ac furiale carmen, detestandae familiae stirpique compositum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 597:1)
dum ea Romani parant consultantque, iam Saguntum summa vi oppugnabatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 61:1)
sex in eum annum decretae legiones et socium quantum ipsis videretur et classis quanta parari posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 157:1)
itaque ingens coacta vis navium est lintriumque temere ad vicinalem usum paratarum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 262:1)
iam paratas aptatasque habebat pedes lintres, eques fere propter equos naves.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 272:1)
dum elephanti traiciuntur, interim Hannibal Numidas equites quingentos ad castra Romana miserat speculatum ubi et quantae copiae essent et quid pararent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 288:1)
his adhortationibus incitatos corpora curare atque ad iter se parare iubet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 308:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION