라틴어 문장 검색

nec plura, sed ingens intorquet iaculum, duro quod in aere moratum transmissumque tamen clipei stetit orbe secundo, inde Pheres acerque Lycus;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권56)
prima Tanagraeum turbavit harundo Coroebum extremo galeae primoque in margine parmae angusta transmissa via, stat faucibus unda sanguinis, et sacri facies rubet igne veneni, saevius Eurytion, cui luminis orbe sinistro callida tergeminis acies se condidit uncis.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권322)
ergo intempesta somni dulcedine captos destinat Aonios leto praebere, suamque orbibus accingi solitis iubet Irin et omne mandat opus.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권35)
"illius aura solo volucres pecudesque ferasque explicat, et penitus, quemcumque supervolat orbem, languida de scopulis sidunt freta, pignus haerent nubila, demittunt extrema cacumina silvae, pluraque laxato ceciderunt sidera caelo."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권52)
sic ubi nocturnum tonitru malus aethera frangit Iuppiter, absiliunt nubes et fulgure claro astra patent, subitusque oculis ostenditur orbis.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권162)
Diva Iovis solio iuxta comes, unde per orbem rara dari terrisque solet contingere, virtus, seu pater omnipotens tribuit, sive ipsa capacis elegit penetrare viros, caelestibus ut tunc desiluit gavisa plagis!
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권281)
"superine profanum dignantur stimulare senem, cui vultus inanis exstinctique orbes et poena simillima diro Oedipodae?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권308)
plangunt sua damna coloni, et tamen oppressos miserantur in aequore nautas, illas ut summo vidit pater altus Olympo incestare diem, trepidumque Hyperionis orbem subfundi maculis, torvo sic incohat ore:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권54)
"desiste morari, nec poteris, non si atra parens miseraeque sorores in media arma cadant, non si ipse ad bella ruenti obstet et exstinctos galeae pater ingerat orbes, deficiam, anne bibam superest quodcumque cruoris Inachii et vestris etiamnum mortibus utar?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권76)
illa viam medium clipei conata per orbem non perfert ictus atque alto vincitur auro.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권270)
vix ea, cum scissis magnum dea nubibus orbem protulit;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권136)
iuvat orbe sereno contempsisse nives et frigora solvere Nilo.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권259)
Omnium est aestimare, quantacunque illa ambitione diffusa sit, quantacunque asseveratione constructa, quod ab uno aliquando principe exorta sit necesse est.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 7장 11:1)
peregrinandum est in historias et litteras orbis.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 19장 7:2)
Dispersi, palabundi, et soli et caeli sui extorres vagantur per orbem sine homine, sine deo rege, quibus nec advenarum iure terram patriam saltim vestigio salutare conceditur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION