라틴어 문장 검색

transgressi flumen eas quoque quas in castris minoribus habuerant copias suis adiungunt atque ita instruunt aciem:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 549:1)
septem milia hominum in minora castra, decem in maiora, duo ferme in vicum ipsum Cannas perfugerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 593:1)
et cum in latus dextrum, quod patebat, Numidae iacularentur, translatis in dextrum scutis in maiora castra ad sescenti evaserunt atque inde protinus alio magno agmine adiuncto Canusium incolumes perveniunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 610:1)
pacti ut arma atque equos traderent, in capita Romana trecenis nummis quadrigatis, in socios ducenis, in servos centenis, et ut eo pretio persoluto cum singulis abirent vestimentis, in castra hostes acceperunt, traditique in custodiam omnes sunt, seorsum cives sociique.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 625:1)
nulla verius quam ubi ea cogitentur hostium castra esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 638:1)
consule exercituque ad Trasumennum priore anno amisso non volnus super volnus sed multiplex clades, cum duobus consulibus duo consulares exercitus amissi nuntiabantur, nec ulla iam castra Romana nec ducem nec militem esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 653:1)
non enim in acie per timorem arma tradidimus, sed cum prope ad noctem superstantes cumulis caesorum corporum proelium extraxissemus, in castra recepimus nos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 700:1)
atque utinam haec quae apud vos acturus sum Canusi apud ipsum exercitum agerem, optimum ignaviae cuiusque et virtutis, aut unus hic saltem adesset P. Sempronius, quem si isti ducem secuti essent, milites hodie in castris Romanis, non captivi in hostium potestate essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 725:1)
nocte prope tota P. Sempronius Tuditanus non destitit monere, adhortari eos, dum paucitas hostium circa castra, dum quies ac silentium esset, dum nox inceptum tegere posset, se ducem sequerentur:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 727:1)
Hannibalem post paulo audistis castra prodi et arma tradi iubentem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 733:3)
at enim ad erumpendum e castris defuit animus, ad tutanda fortiter castra animum habuerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 739:2)
cum in acie stare ac pugnare decuerat, in castra refugerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 742:1)
cum manere et castra tutari armis necesse est, et castra et arma et vos ipsos traditis hosti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 743:2)
ego non magis istos redimendos, patres conscripti, censeo quam illos dedendos Hannibali qui per medios hostes e castris eruperunt ac per summam virtutem se patriae restituerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 744:1)
quo beneficio victus castra cum eo iunxit et patrem eum salutavit idemque facere milites iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII Periocha9)

SEARCH

MENU NAVIGATION