라틴어 문장 검색

exulibus Hypataeis, qui factionis Proxeni erant, cum reditus in patriam promissus esset fidesque data per principem civitatis Eupolemum, octoginta illustres homines, quibus redeuntibus inter ceteram multitudinem Eupolemus etiam obvius exierat, cum salutatione benigna excepti essent dextraeque datae, ingredientes portam, fidem datam deosque testis nequiquam invocantes interfecti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 304:1)
et regis legatio grata senatui fuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 201:1)
Chalcidem ut ventum est, aliarum civitatium principes, id quod maxime gratum erat Romanis, suo quique proprio decreto regiam societatem aspernati Romanis se adiungebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 464:1)
haec lenitas praetoris, qua sine sanguine ferocissimam gentem domuerat, eo gratior plebi patribusque fuit, quo crudelius avariusque in Graecia bellatum et ab consule Licinio et ab Lucretio praetore erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 40:1)
sed saepe alias bonis in rebus utriusque populi se gratorum fideliumque socium muneribus functos esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 72:2)
senatus iussu Chalcidensibus Q. Maenius praetor respondit, quae bene meritos sese et ante et in eo bello quod geratur de populo Romano dicant, ea et scire vera eos referre senatum et perinde ac debeant grata esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 91:1)
Perseus sollicitatis in auxilium Eumene rege Pergami et Gentio rege Illyricorum, quia iis pecuniam quam promiserat non dabat, relictus ab his est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Periocha Libri XLIV8)
itaque cum principes Rhodiorum Romanis responderent, nequaquam tam grata oratio eorum fuit qui quae Popilius obiecerat diluere utcumque conati sunt, quam eorum qui Decimio in auctoribus ad piaculum noxae obiciendis adsensi sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 105:1)
responsum ab senatu est Antiochum recte atque ordine fecisse, quod legatis paruisset, gratumque id esse senatui populoque Romano;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 140:1)
ibi adulescens ita locutus est ut quae rebus grata erant gratiora verbis faceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 147:2)
responsum regulo est facere patrem eius Masinissam, quod virum gratum bonumque facere deceat, ut pretium honoremque debito beneficio addat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 153:1)
ne cui detur quidem, gratum esse donum posse, quod eum qui det, ubi velit, ablaturum esse sciat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 548:1)
gratum arbitratur esse id a vobis sibi meritoque vobis bona se facere quae facit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene prol19)
promitto tibi non offuturum, si id hodie effeceris.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 1, scene 1110)
moriri sese misere mavolet, quam non perfectum reddat quod promiserit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 1, scene 1151)

SEARCH

MENU NAVIGATION