라틴어 문장 검색

Sed iam tu, Antoni, qui hoc deversorio sermonis mei libenter acquieturum te esse dixisti, tamquam in Pomptinum deverteris, neque amoenum neque salubrem locum, censeo, ut satis diu te putes requiesse et iter reliquum conficere pergas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 290:1)
non enim vereor ne quis me in isto genere leviorem iam putet, quoniam quidem tu Fabricios mihi auctores et Africanos, Maximos, Catones, Lepidos protulisti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 290:3)
alterum est illud, quod ego maxime oratori cavendum et providendum puto quodque me sollicitare summe solet:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 295:1)
Nunc, si tibi videtur, Antoni, demonstres velim, qua re tu hoc ita magnum putes nihil in causa mali facere, ut nihil tibi in oratore maius esse videatur.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 297:3)
cuius tanta vis ingeni est, ut neminem nisi consulto putet, quod contra se ipsum sit, dicere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 299:2)
" Hoc Crassus non putat nisi perfidia accidere posse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 303:1)
in quo illos quoque errare arbitror, qui, si quando - id quod mihi numquam placuit - pluris adhibent patronos, ut in quoque eorum minimum putant esse, ita eum primum volunt dicere:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 313:2)
ne illud, quod Crassus, si quando fiat, perfidia, non stultitia fieri putat, ut causae noceamus, accidat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 330:4)
Nemo est enim, praesertim in tam clara civitate, quin putet expetendam maxime dignitatem, sed vincit utilitas plerumque, cum subest ille timor ea neglecta ne dignitatem quidem posse retineri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 334:4)
genus, forma, vires, opes, divitiae cetera[que], quae fortuna dat aut extrinsecus aut corpori, non habent in se veram laudem, quae deberi virtuti uni putatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 342:2)
Virtus autem, quae est per se ipsa laudabilis et sine qua nihil laudari potest, tamen habet pluris partis, quarum alia est ad laudationem aptior;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 343:1)
omnes enim hae virtutes non tam ipsis, qui eas habent, quam generi hominum fructuosae putantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 344:1)
Sapientia et magnitudo animi, qua omnes res humanae tenues ac pro nihilo putantur, et in excogitando vis quaedam ingeni et ipsa eloquentia admirationis habet non minus, iucunditatis minus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 344:2)
Equidem etiam hoc me adsecutum puto, quod magno sum levatus errore et illa admiratione liberatus, quod multis cum aliis semper admirari solebam, unde esset illa tanta tua in causis divinitas;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 362:3)
' Et Catulus 'quid, quod dixisti,' inquit 'Crasse, si [hic] hodie apud te maneremus, te morem nobis esse gesturum, nihilne ad fidem tuam putas pertinere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 367:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION