라틴어 문장 검색

Romam ut rediere legati, senatus iussit alterum consulem contra Gracchum in Algidum exercitum ducere, alteri populationem finium Aequorum provinciam dedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 276:1)
ibi ab legatis - seu fossam fodiens palae innixus seu cum araret, operi certe, id quod constat, agresti intentus - salute data in vicem redditaque rogatus ut, quod bene verteret ipsi reique publicae, togatus mandata senatus audiret, admiratus rogitansque satin salve?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 286:1)
Romae a Q. Fabio praefecto urbis senatus habitus triumphantem Quinctium quo veniebat agmine urbem ingredi iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 315:1)
senatum consules vocant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 324:1)
postquam vero comitia decemviris creandis in trinum nundinum indicta sunt, tanta exarsit ambitio ut primores quoque civitatis - metu, credo, ne tanti possessio imperii vacuo ab se relicto loco haud satis dignis pateret - prensarent homines, honorem summa ope a se impugnatum ab ea plebe cum qua contenderant suppliciter petentes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 368:1)
primores patrum odisse decemviros, odisse plebem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 391:1)
is pavor perculit decemviros ut senatum simul duobus circumstantibus urbem bellis consulerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 404:1)
postquam audita vox in foro est praeconis patres in curiam ad decemviros vocantis, velut nova res, quia intermiserant iam diu morem consulendi senatus, mirabundam plebem convertit, quidnam incidisset, cur ex tanto intervallo rem desuetam usurparent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 406:1)
curiam inde ac solitudinem circa decemviros intueri, cum et ipsi consensu invisum imperium et plebs, quia privatis ius non esset vocandi senatum, non convenire patres interpretarentur:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 408:1)
postquam citati non conveniebant, dimissi circa domos apparitores simul ad pignera capienda sciscitandumque num consulto detrectarent referunt senatum in agris esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 410:1)
iubent acciri omnes, senatumque in diem posterum edicunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 411:1)
quo facto proditam a patribus plebs libertatem rata, quod iis qui iam magistratu abissent privatisque, si vis abesset, tamquam iure cogentibus senatus paruisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 411:3)
neque se videre qui sibi minus privato ad contionem populum vocare quam illis senatum cogere liceat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 418:2)
Qui anno iam prope senatum non habuerint, nunc ita habeant, ut de re publica loqui prohibeant?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 421:6)
sententiam igitur peregit nullum placere senatus consultum fieri.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 428:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION