라틴어 문장 검색

id votum dis cordi fuit et auspicia in bonum verterunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 616:2)
subibat cogitatio animum quonam modo tolerabilis futura Etruria fuisset si quid in Samnio adversi evenisset, quae coniuratione Samnitium erecta, quoniam ambo consules omnisque Romana vis aversa in Samnium esset, occupationem populi Romani pro occasione rebellandi habuisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 646:1)
ut vero Hannibal ipse, dum murum incautius subit, adversum femur tragula graviter ictus cecidit, tanta circa fuga ac trepidatio fuit ut non multum abesset quin opera ac vineae desererentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 70:1)
tum per eosdem Gallos haud sane multum lingua moribusque abhorrentes, cum se immiscuissent conloquiis montanorum, edoctus interdiu tantum obsideri saltum, nocte in sua quemque dilabi tecta, luce prima subiit tumulos, ut ex aperto atque interdiu vim per angustias facturus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 330:1)
stimulabat et tempus propinquum comitiorum, ne in novos consules bellum differretur, et occasio in se unum vertendae gloriae, dum aeger collega erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 563:2)
lixae modo sine insignibus, sine lictoribus profectum clam, furtim, haud aliter quam si exsilii causa solum vertisset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 679:2)
Galli, quos praedae populationumque conciverat spes, postquam pro eo ut ipsi ex alieno agro raperent agerentque, suas terras sedem belli esse premique utriusque partis exercituum hibernis videre, verterunt retro in Hannibalem ab Romanis odia;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 3:1)
capras lanatas quibusdam factas, et gallinam in marem, gallum in feminam sese vertisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 14:2)
et iam pervenerat ad loca nata insidiis, ubi maxime montes Cortonenses Trasumennus subit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 51:1)
Consul perculsis omnibus ipse satis, ut in re trepida, impavidus turbatos ordines vertente se quoque ad dissonos clamores instruit, ut tempus locusque patitur, et quacumque adire audirique potest adhortatur ac stare ac pugnare iubet:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 58:1)
acrius tamen quam diutius pugnatum est, pulsique Romani equites terga vertunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 565:3)
Sempronium Gracchum magnam partem gloriae vertit, comitiaque edixit, quibus L. Postumius tertium absens, qui Galliam provinciam obtinebat, et Ti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 305:2)
itaque, velut quibus reditus in patriam in eo discrimine pugnae verteretur, obstinaverant animis vincere aut mori.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 371:2)
primo igitur concursu, cum vix pila coniecta essent, rettulit pedem media acies, inferentibusque se magno impetu Romanis vertit terga.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 373:1)
morituros se adfirmabant citius quam inmixti Bruttiis in alienos ritus mores legesque ac mox linguam etiam verterentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 39:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION