라틴어 문장 검색

in se ipsum postremo saeviturum, si alia desint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 544:1)
res tuas tibi non solum reddent cives tui auctore me, sed, si quid deest, munifice augebunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 20:4)
consuli deinde qui superfuerat, ut sunt mutabiles volgi animi, ex favore non invidia modo sed suspicio etiam cum atroci crimine orta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 69:1)
se superstitem gloriae suae ad crimen atque invidiam superesse, ex liberatore patriae ad Aquilios se Vitelliosque recidisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 72:2)
adeo moverat eum et primi periculi casus, a quo nihil se praeter errorem insidiatoris texisset, et subeunda dimicatio totiens quot coniurati superessent, ut pacis condiciones ultro ferret Romanis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 140:1)
P. Valerius, omnium consensu princeps belli pacisque artibus, anno post Agrippa Menenio P. Postumio consulibus moritur, gloria ingenti, copiis familiaribus adeo exiguis ut funeri sumptus deesset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 175:1)
nullo loco deest seditionis voluntarius comes;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 247:2)
adeo supererant animi ad sustinendam invidiam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 290:4)
tum vero ad sellas consulum propere convolavere minimus quisque natu patrum, abdicare consulatum iubentes et deponere imperium ad quod tuendum animus deesset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 301:2)
huic interpreti arbitroque concordiae civium, legato patrum ad plebem, reductori plebis Romanae in urbem, sumptus funeri defuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 366:1)
sed ad bella externa prope supererant vires, abutebanturque iis inter semet ipsos certando.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 464:1)
adeo excellentibus ingeniis citius defuerit ars qua civem regant, quam qua hostem superent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 477:2)
ex copia deinde otioque lascivire rursus animi, et pristina mala, postquam foris deerant, domi quaerere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 578:1)
ubi cum id modo constaret, iure an iniuria eripiendos esse reos, atrocissima quaeque maxime placebat sententia, nec auctor quamvis audaci facinori deerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 599:2)
Appius contra testari deos atque homines rem publicam prodi per metum ac deseri, non consulem senatui sed senatum consuli deesse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 636:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION