라틴어 문장 검색

nam mihi haec meretrix quae hic habet, Phronesium, suom nomen omne ex pectore exmovit meo, phronesim, nam phronesis est sapientia.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 1, scene 125)
S. Nunc ego meos animos violentos meamque iram ex pectore iam promam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 2, scene 774)
is autem memoratur prudenter doctissimeque dixisse, oportuisse hominum pectora fenestrata et aperta esse, uti non occultos haberent sensus sed patentes ad considerandum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 머리말2)
igitur quoniam haec non ita, sed uti natura rerum voluit, sunt constituta, non efficitur, ut possint homines obscuratis sub pectoribus ingeniis scientias artificiorum penitus latentes, quemadmodum sint, iudicare.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 머리말5)
pes vero altitudinis corporis sextae, cubitum quartae, pectus item quartae.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 1장7)
itaque, qui litterarum iucunditatibus instinctas habent mentes, non possunt non in suis pectoribus dedicatum habere, sicuti deorum, sic Ennii poetae simulacrum;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 머리말50)
deinde geminis cum iniit ad cancrum, qui brevissimum tenet caeli spatium, cum pervenit in partem octavam, perficit solstitiale tempus, et peragens pervenit ad caput et pectus leonis, quod eae partes cancro sunt attributae.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 3장4)
E pectore autem leonis et finibus cancri solis exitus percurrens reliquas partes leonis inminuit diei magnitudinem et circinationis reditque in geminorum aequalem cursum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 3장5)
in septentrionali vero circulo duae positae sunt arctoe scapularum dorsis inter se compositae et pectoribus aversae.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 4장24)
sub pectore pro in pectore.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 361)
et rei inanimali dedit motum dicendo 'it'. 'summum' autem 'pectus' ait pectoris et colli confinium.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 5582)
latebras animae pectus definitio est pectoris, id est in quo anima latet et continetur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 6011)
'saucius' autem 'pectus' saucium pectus habens, ut nudatosque umeros oleo perfusa nitescit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 57)
"sed potius celsos umbrantem hunc aspice late Hypsea quadriiugos, clipei septemplice tauro laeva, ter insuto servantur pectora ferro, pectora:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권156)
pectore questus id est pectus questibus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 5531)

SEARCH

MENU NAVIGATION