라틴어 문장 검색

cum e candore color mutatus fuerit eritque ater, tollatur lamna ab igni, et sic refrigeratum si restituatur in pristinum colorem, sine vitio esse probabitur;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 9장17)
Cerussa vero, cum in fornace coquitur, mutato colore ad ignem [incendi] efficitur sandaraca - id autem incendio facto ex casu didicerunt homines - et ea multo meliorem usum praestat, quam quae de metallis per se nata foditur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 12장5)
De septem sapientibus Thales Milesius omnium rerum principium aquam est professus, Heraclitus ignem, Magorum sacerdotes aquam et ignem, Euripides, auditor Anaxagorae, quem philosophum Athenienses scaenicum appellaverunt, aera et terram, eamque e caelestium imbrium conceptionibus inseminatam fetus gentium et omnium animalium in mundo procreavisse, et quae ex ea essent prognata, cum dissolverentur temporum necessitate coacta, in eandem redire, quaeque de aere nascerentur, item in caeli regiones reverti neque interitiones recipere et dissolutione mutata in eam recidere, in qua ante fuerant, proprietatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 머리말1)
Maurusia, quam nostri Mauretaniam appellant, ex monte Atlante Dyris, qui ortus ex septentrionali regione progreditur per occidentem ad lacum Eptagonum et mutato nomine dicitur Agger, deinde ex lacu Eptabolo sub montes desertos subterfluens per meridiana loca manat et influit in Paludem quae appellatur, circumcingit Meroen, quod est Aethiopum meridianorum regnum, ab hisque paludibus se circumagens per flumina Astansobam et Astoboam et alia plura pervenit per montes ad cataractam ab eoque se praecipitans per septentrionalem pervenit inter Elephantida et Syenen Thebaicosque in Aegyptum campos et ibi Nilus appellatur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 2장25)
ita statim honores decreverunt ei et nomen mutaverunt:
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 2장75)
In priore verbo graves prosodiae, quae fuerunt, manent, reliquae mutant, mutant inquit elegantissime pro mutantur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, XII 9:3)
Etalibi idem dixit, "Quid prodest mare traicere et urbes mutares et vitianon mutantur."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 94:22)
Itaque ne latius fundat virus noxium, et plurimas inficiat generando corruptiones, illud primum bonum quod natura bonum est, dum locum mutat, ordinem mutat;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 2장 4:11)
"Nunc vero tantum veste mutata pristina non mutatur ambitio."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 10:78)
Nam plerisque mutatis ea quoque mutata videntur, quae manent.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 21 6:5)
Ego ipse, dum loquor mutari ista, mutatus sum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 22:13)
Nemo mutatum Catonem totiens mutata re publica vidit:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 30:1)
Si aliquid intervenit novi, quid miraris, cum condicio promittentis mutata sit, mutatum esse consilium ?
(세네카, 행복론, Liber IV 187:3)
Qui ad speculum venerat, ut se mutaret, iam mutaverat ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 201:3)
et mutato centro necesse est mutari totum circulum, et sic horizon eorum non est unus, neque anguli sunt iidem nec eadem domorum dispositio.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 2. Quid sit fatum 18:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION