라틴어 문장 검색

curatis volneribus alii profecti domos, nuntii hospitalium beneficiorum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 159:1)
vineis incensis, multis hostium volneratis et occisis, consulum quoque alterum - sed utrum auctores non adiciunt - gravi volnere ex equo deiectum prope interfecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 181:1)
interiecto deinde haud magno spatio quod volneribus curandis supplendoque exercitui satis esset, cum ira maiore tum viribus etiam auctis Pometiae arma inlata.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 182:3)
non enim duces ad regendam modo consilio rem adfuere, sed suismet ipsi corporibus dimicantes miscuere certamina, nec quisquam procerum ferme hac aut illa ex acie sine volnere praeter dictatorem Romanum excessit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 203:2)
Latinus dux nihil deterritus volnere proelium ciet et, quia suos perculsos videbat, arcessit cohortem exsulum Romanorum, cui L. Tarquini filius praeerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 208:1)
Valerium temere invectum in exsulum aciem ex transverso quidam adortus transfigit, nec quicquam equitis volnere equo retardato moribundus Romanus labentibus super corpus armis ad terram defluxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 212:2)
telo extracto praeceps Fabius in volnus cadit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 513:3)
nam ut altero in cornu Q. Fabium, sic in hoc ipsum consulem Manlium iam velut fusos agentem hostes et inpigre milites secuti sunt et, ut ille gravi volnere ictus ex acie cessit, interfectum rati gradum rettulere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 519:1)
Consul mortifero volnere ictus cadit, fusique circa omnes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 524:2)
ita exclusus multis saepe frustra conatibus captis ut sibi ad castra faceret, acriter dimicans cecidit, et consul nuntio circumventi fratris conversus ad pugnam, dum se temere magis quam satis caute in mediam dimicationem infert, volnere accepto aegre ab circumstantibus ereptus et suorum animos turbavit et ferociores hostes fecit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 53:3)
qui caede legati et consulis volnere accensi nulla deinde vi sustineri potuere, ut compulsi in castra Romani rursus obsiderentur nec spe nec viribus pares;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 55:1)
tum consularis exercitus egregie consulis volnus, legati et cohortium ultus est caedem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 58:1)
multa utrimque volnera, multa passim caedes est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 306:2)
etiam peritos nandi lassitudo et volnera et pavor degravant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 368:4)
precantemque deinde, ne se fessum labore ac volneribus tenerent, cum ingenti laude non virtutis magis quam moderationis dimissum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 440:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION