라틴어 문장 검색

in quo confiderem equidem causae meae, etiam si non apud Romanum sed apud Carthaginiensem senatum agerem, ubi in crucem tolli imperatores dicuntur, si prospero eventu, pravo consilio rem gesserunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 613:1)
Manlii summis opibus adnisi sunt, et auctoritas seniorum valuit, negantium exemplum proditum memoriae esse, ut imperator, qui devictis perduellibus, confecta provincia exercitum reportasset, sine curru et laurea privatus inhonoratusque urbem iniret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 632:4)
illud parum constat, utrum post mortem patris et desponsa sit et nupserit, an verae illae opiniones sint, Gracchum, cum L. Scipio in vincula duceretur, nec quisquam collegarum auxilio esset, iurasse sibi inimicitias cum Scipionibus quae fuissent manere, nec se gratiae quaerendae causa quicquam facere, sed, in quem carcerem reges et imperatores hostium ducentem vidisset P. Africanum, in eum se fratrem eius duci non passurum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 726:1)
Hannibalem eundem fuisse inter multos alios regios duces, qui imperator Punici belli fuerit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 742:2)
imperatorem rebus egregie gestis victoremque exercitum cum praeda et captivis ante portas stare, consuli ob hoc ipsum moranti redire Romam libitum esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 36:1)
carminaque a militibus ea in imperatorem dicta, ut facile appareret in ducem indulgentem ambitiosumque ea dici, triumphum esse militari magis favore quam populari celebrem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 74:2)
venerant et a Philippo legati ad purganda ea, qui nihil nisi permissu Romanorum imperatorum factum affirmabant:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 264:1)
tot annos esse per quos numquam cessaverint legati nunc ad imperatores Romanos nunc Romam ad senatum crimina de se deferre:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 292:1)
in bello manu fortissimus multisque insignibus clarus pugnis, idem postquam ad magnos honores pervenit, summus imperator, idem in pace, si ius consuleres, peritissimus, si causa oranda esset, eloquentissimus, nec is tantum, cuius lingua vivo eo viguerit, monumentum eloquentiae nullum exstet:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 490:1)
accepto poculo nihil aliud locutum ferunt quam quaesisse, si incolumis Lycortas - is alter imperator Achaeorum erat - equitesque evasissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 594:2)
ab scriptoribus rerum Graecis Latinisque tantum huic viro tribuitur ut a quibusdam eorum, velut ad insignem notam huius anni, memoriae mandatum sit tres claros imperatores eo anno decessisse, Philopoemenem, Hannibalem, P. Scipionem:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 597:1)
adeo in aequo eum duarum potentissimarum gentium summis imperatoribus posuerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 598:1)
omnes portas contionabundus ipse imperator circumiit, et quibuscumque irritamentis poterat iras militum acuebat, nunc fraudem hostium incusans, qui pace petita, indutiis datis, per ipsum indutiarum tempus contra ius gentium ad castra oppugnanda venissent:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 319:1)
tunc vero Celtiberi omnes in fugam effunduntur et imperator Romanus aversos hostes contemplatus aedem Fortunae Equestri Iovique optimo maximo ludos vovit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 479:1)
et circumfusus exercitus, favens imperatorum causae et consuli infestus, animos ad non parendum addebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 116:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION