라틴어 문장 검색

Est in carcere locus, quod Tullianum appellatur, ubi paululum ascenderis ad laevam, circiter duodecim pedes humi depressus.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 55장4)
Ii, quod res in invidia erat, simul et ab Numidis obsecrati, triduo nauem ascendere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 25장7)
Exploratis omnibus, quae mox usui fore ducebat, eadem regreditur, non temere, uti ascenderat, sed temptans omnia et circumspiciens.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 93장6)
Itaque Marium propere adit, acta edocet, hortatur, ab ea parte qua ipse ascenderat castellum temptet, pollicetur sese itineris periculique ducem.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 93장7)
quae dubia nisui videbantur, potissimus temptare ac saepius eadem ascendens descendensque, dein statim digrediens ceteris audaciam addere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 94장7)
Certis ingeniis inmorari et innutriri oportet, si velis aliquid trahere, quod in animo fideliter sedeat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 2 2:2)
Cibus famem sedet, potio sitim extinguat, vestis arceat frigus, domus munimentum sit adversus infesta corporis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 8 5:3)
Animum format et fabricat, vitam disponit, actiones regit, agenda et omittenda demonstrat, sedet ad gubernaculum et per ancipitia fluctuantium derigit cursum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 16 3:4)
suadebit tibi, ne ad calculos sedeas.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 17 2:4)
ex hac vita ad illam adscenditur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 21 2:2)
sacer intra nos spiritus sedet, malorum honorumque nostrorum observator et custos.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 41 2:2)
nunc parum mihi sedet iudicium, tamquam audierim illa, non legerim.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 46 3:2)
Per istud philosophia "sive nive" et turpes infamesque etiam ad album sedentibus exceptiones ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 48 10:3)
Modo apud Sotionem philosophum puer sedi, modo causas agere coepi, modo desii velle agere, modo desii posse.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 49 2:2)
Demens omnibus merito viderer, si cum saxa in munimentum murorum senes feminaeque congererent, cum iuventus intra portas armata signum eruptionis expectaret aut posceret, cum hostilia in portis tela vibrarent et ipsum solum suffossionibus et cuniculis tremeret, sederem otiosus et eiusmodi quaestiunculas ponens:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 49 8:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION