라틴어 문장 검색

deceptos potius quodcumque casus ferat passuros quam ut sprevisse pacis auctores Tarentinos videantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 196:1)
debuisse eos Pontium Herenni filium, quo auctore Romanos sub iugum misissent, consulere quid victis patiendum censeret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 210:2)
ab iisdem consilium petere iussi, quibus auctoribus praesidium in urbem accepissent, discedunt aegreque impetrato ut de ea re consuli senatum responsaque ad se referri sineret ad suos redeunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 222:2)
duae factiones senatum distinebant, una cuius principes erant defectionis a populo Romano auctores, altera fidelium civium;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 224:1)
inde ad triumphum decessisse Romam Papirium Cursorem scribunt, qui eo duce Luceriam receptam Samnitesque sub iugum missos auctores sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 229:1)
inclinatis semel in Apulia rebus Teates quoque Apuli ad novos consules, C. Iunium Bubulcum Q. Aemilium Barbulam, foedus petitum venerunt, pacis per omnem Apuliam praestandae populo Romano auctores.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 296:1)
ex his ducentos viginti quinque, qui omnium consensu destinabantur et infandae colonorum caedis et defectionis auctores, vinctos Romam deducunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 350:1)
his auctoribus mota propius castra missique eodem tempore circa tria oppida milites, partim armati, qui occulti propinqua moenibus insiderent loca, partim togati tectis veste gladiis qui sub lucem apertis portis urbes ingrederentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 359:1)
itaque altero consule in Samnio reliquias belli persequente P. Decius, qui graviter aeger Romae restiterat, auctore senatu dictatorem C. Sulpicium Longum, is magistrum equitum C. Bubulcum dixit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 411:1)
eodem Appio auctore Potitia gens, cuius ad aram maximam Herculis familiare sacerdotium fuerat, servos publicos ministerii delegandi causa sollemnia eius sacri docuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 417:1)
is cum identidem legem Aemiliam recitaret auctoremque eius Mam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 467:1)
tamen neminem invenit qui se postea auctorem sequeretur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 492:3)
habeo auctores volgo tum Romanos pueros, sicut nunc Graecis, ita Etruscis litteris erudiri solitos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 509:2)
eam tam claram pugnam trans Ciminiam silvam ad Perusiam pugnatam quidam auctores sunt metuque in magno civitatem fuisse ne interclusus exercitus tam infesto saltu coortis undique Tuscis opprimeretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 531:1)
itaque inter ipsum certamen facta deditio est a primis auctoribus belli.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 600:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION