라틴어 문장 검색

numerus interfectorum haud facile iniri potuit, quia late per omnes amfractus montium fugaque et caedes fuit, et magna pars rupibus inviis in profundae altitudinis convalles delapsa est, pars in silvis vepribusque occisa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 288:1)
postremo, cum iam plus in mora periculi quam in ordinibus conservandis praesidii esset, omnes passim in fugam effusi sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 318:1)
et primo impetu fusi Galli sunt, et ex agris concurrebant pabulatores, et undique obvius hostis Gallis erat, ut ne fugam quidem tutam aut facilem haberent, quia recentibus equis Romani fessos sequebantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 320:2)
consul iam per se turbatis si legionum signa ostendisset, versuros extemplo in fugam omnes ratus receptis inter ordines velitibus et alia turba auxiliorum aciem promovit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 330:1)
fuga ad castra inclinavit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 333:1)
per aliquantum spatium secuti non plus tamen octo milia hominum in fuga - nam pugna nulla fuit - ceciderunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 337:1)
Galli ex dissipata passim fuga in unum locum congregati, magna pars saucii aut inermes, nudati omnibus rebus, oratores de pace ad consulem miserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 339:1)
iam nox appetebat, cum proelio excedunt Thraeces, non fuga vulnerum aut mortis, sed quia satis praedae habebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 501:1)
fuga inde caedesque suis ipsos impedientibus angustiis fieri coepta est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 509:2)
tantae corporum moles fundis sagittisque in fugam consternatae sunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 574:4)
edixerunt deinde ne quis quid fugae causa vendidisse neve emisse vellet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 184:1)
ceterum tanta fuga ex urbe facta erat ut, quia multis actiones et res peribant, cogerentur praetores T. Maenius et M. Licinius per senatum res in diem tricesimum differre, donec quaestiones a consulibus perficerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 190:1)
prius sequendi Ligures finem quam fugae Romani fecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 215:1)
permulsit iram eius consul, quod ad Naupactum ipse festinans, quo se ex fuga Aetoli contulerant, Philippo permisit Athamaniae et Amynandro bellum inferret, et urbes, quas Thessalis Aetoli ademerant, regno adiceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 250:1)
Romanorum sociorumque in proelio fugaque ad quinque milia occisa, quorum se spoliis hostes armarunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 345:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION