라틴어 문장 검색

Vina bonus quae deinde cadis onerarat Acestes litore Trinacrio dederatque abeuntibus heros, dividit, et dictis maerentia pectora mulcet:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 14:8)
Atque illum talis iactantem pectore curas tristior et lacrimis oculos suffusa nitentis adloquitur Venus:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 17:2)
multa tibi ante aras nostra cadet hostia dextra."
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 22:9)
Ipsa sed in somnis inhumati venit imago coniugis, ora modis attollens pallida miris, crudeles aras traiectaque pectora ferro nudavit, caecumque domus scelus omne retexit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 23:14)
"Quaerenti talibus ille suspirans, imoque trahens a pectore vocem:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 23:23)
Cur dextrae iungere dextram non datur, ac veras audire et reddere voces?"
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 26:4)
Interea ad templum non aequae Palladis ibant crinibus Iliades passis peplumque ferebant, suppliciter tristes et tunsae pectora palmis;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 29:6)
Tum vero ingentem gemitum dat pectore ab imo, ut spolia, ut currus, utque ipsum corpus amici, tendentemque manus Priamum conspexit inermis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 29:9)
Latonae tacitum pertemptant gaudia pectus:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 30:4)
avidi coniungere dextras ardebant;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 30:10)
Postquam introgressi et coram data copia fandi, maxumus Ilioneus placido sic pectore coepit:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 31:1)
Non obtusa adeo gestamus pectora Poeni, nec tam aversus equos Tyria Sol iungit ab urbe.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 33:5)
" Sic fatus, amicum Ilionea petit dextra, laevaque Serestum, post alios, fortemque Gyan fortemque Cloanthum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 34:18)
At Cytherea novas artes, nova pectore versat Consilia, ut faciem mutatus et ora Cupido pro dulci Ascanio veniat, donisque furentem incendat reginam, atque ossibus implicet ignem;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 37:1)
Ille ubi complexu Aeneae colloque pependit et magnum falsi implevit genitoris amorem, reginam petit haec oculis, haec pectore toto haeret et interdum gremio fovet, inscia Dido, insidat quantus miserae deus;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 38:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION