라틴어 문장 검색

quae visa species haud per ambages arcem eam imperii caputque rerum fore portendebat, idque ita cecinere vates, quique in urbe erant quosque ad eam rem consultandam ex Etruria acciverant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 562:1)
his laboribus exercita plebe, quia et urbi multitudinem, ubi usus non esset, oneri rebatur esse, et colonis mittendis occupari latius imperii fines volebat, Signiam Circeiosque colonos misit, praesidia urbi futura terra marique.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 569:1)
ex infimo specu vocem redditam ferunt, imperium summum Romae habebit, qui vestrum primus, o iuvenes, osculum matri tulerit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 576:2)
Tarquinii, ut Sextus, qui Romae relictus fuerat, ignarus responsi expersque imperii esset, rem summa ope taceri iubent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 577:1)
his atrocioribusque, credo, aliis, quae praesens rerum indignitas haudquaquam relatu scriptoribus facilia subicit, memoratis incensam multitudinem perpulit ut imperium regi abrogaret exsulesque esse iuberet L. Tarquinium cum coniuge ac liberis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 616:1)
imperium in urbe Lucretio, praefecto urbis iam ante ab rege institute, relinquit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 617:2)
LIBERI iam hinc populi Romani res pace belloque gestas, annuos magistratus, imperiaque legum potentiora quam hominum peragam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 2:1)
dissipatae res nondum adultae discordia forent, quas fovit tranquilla moderatio imperii, eoque nutriendo perduxit ut bonam frugem libertatis maturis iam viribus ferre possent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 7:1)
libertatis autem originem inde magis quia annuum imperium consulare factum est quam quod deminutum quicquam sit ex regia potestate, numeres.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 8:1)
pulso Superbo penes Collatinum imperium esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 16:7)
regium genus, regium nomen non solum in civitate sed etiam in imperio esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 19:1)
se regem, augentem bello Romanum imperium a proximis scelerata coniuratione pulsum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 54:3)
gratum id multitudini spectaculum fuit, submissa sibi esse imperii insignia confessionemque factam populi quam consulis maiestatem vimque maiorem esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 71:2)
nunquam alias ante publice privatimque Latinum nomen Romano imperio coniunctius fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 238:4)
fremebant se foris pro libertate et imperio dimicantes domi a civibus captos et oppressos esse, tutioremque in bello quam in pace et inter hostis quam inter civis libertatem plebis esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 241:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION