라틴어 문장 검색

et, patere tua consilia non sentis?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 54:6)
et concessio, cum aliquid etiam iniquum videmur causae fiducia pati:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 98:5)
Haec schemata aut his similia, quae erunt per mutationem, adiectionem, detractionem, ordinem, et convertunt in se auditorem nec languere patiuntur subinde aliqua notabili figura excitatum, et habent quandam ex illa vitii similitudine gratiam, ut in cibis interim acor ipse iucundus est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 180:3)
verum id est naturale, quod fieri natura optime patitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 262:7)
verbo sensum cludere multo, si compositio patiatur, optimum est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 282:2)
quare ut negligentiae passim hoc pati, ita humilitatis ubique perhorrescere, nimiosque non immerito hac cura putant omnes Isocraten secutos praecipueque Theopompum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 292:3)
veritas vero quia patitur aeque brevem esse vel longam vocalem, cum est sola, quam cum eam consonantes una pluresve praecedunt, certe dimensione pedum syllaba, quae est brevis, insequente alia vel longa vel brevi, quae tamen duas primas consonantes habeat, fit longa, ut agrestem tenui musam:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 342:1)
Duo spondei non fere se iungi patiuntur, quae versu quoque notabilis clausula est, nisi cum id fieri potest ex tribus quasi membris:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 358:3)
cur non satis sit, sermonem vulgi fuisse, (compositio enim patiebatur) ignorabo;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 376:5)
quis hoc potest videre, quis potest pati, nisi impudicus et vorax et aleo?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 398:4)
haec inter medios rerum actus aliquid invenit vacui nec otium patitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 226:6)
quae vero patitur hoc ratio, ut quisquam possit orator omittere aliquando casus Quid, cum adversario respondendum erit, fiet?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 236:1)
non perdant haec omnia necessarium periclitanti sollicitudinis colorem, petendumque etiam innocentibus misericordiae auxilium?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 50:2)
quod praecipue declamantibus (neque enim me paenitet ad hoc quoque opus meum et curam susceptorum semel adolescentium respicere) custodiendum est, quo plures in schola finguntur adfectus, quos non ut advocati, sed ut passi subimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 56:1)
avertere quoque in alios crimen decet, ut fraude aliquorum concita credatur, et nos passuros, nihil aspere dicturos testandum, ut, etiamsi non possumus non conviciari, nolle videamur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 66:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION