라틴어 문장 검색

ideo non accipiam, quia ille paratus est mihi cum incommodo aut etiam periculo suo prodesse.
(세네카, 행복론, Liber II 94:2)
Haec alia sunt natura, sed efficit inopia sermonis, ut et hunc et illum parcum vocemus, ut et ille fortis dicatur cum ratione fortuita despiciens et hic sine ratione in pericula excurrens.
(세네카, 행복론, Liber II 154:3)
non adibis tam magnae rei periculum, ut casus ingratum facere te possit.
(세네카, 행복론, Liber II 160:3)
Quemadmodum, quae in usu sunt et manum cotidie tactumque patiuntur, numquam periculum situs adeunt, illa, quae ad oculos non revocantur, sed extra conversationem ut supervacua iacuerunt, sordes ipsa colligunt vetustate, ita, quidquid frequens cogitatio exercet ac renovat, memoriae numquam subducitur, quae nihil perdit, nisi ad quod non saepe respexit.
(세네카, 행복론, Liber III 10:1)
Deinde alia condicio parentium est, qui beneficia, quibus dederunt, dant nihilo minus daturique sunt, nec est periculum, ne dedisse ipsos mentiantur.
(세네카, 행복론, Liber III 48:1)
" Sed illud quoque tibi e contrario occurrat multo tardiores futuros ad accipienda beneficia, si periculum causae dicundae aditum erunt et innocentiam sollicitiore habituri loco.
(세네카, 행복론, Liber III 56:2)
Parum est, quod, ut perveniret ad patrem, tot pericula maximos duces eum maxime prementia contempsit, tot oppositas difficultates, quod ad primam pugnam exiturus tiro per veteranorum corpora cucurrit, quod annos suos tran- siluit ?
(세네카, 행복론, Liber III 151:2)
Etiamnunc, qui dedit alicui vitam, si et semel et iterum liberatus est mortis periculo, maius accepit beneficium quam dedit.
(세네카, 행복론, Liber III 160:1)
Pater autem vitam dedit potest ergo, si saepius periculo mortis liberatus a filio fuerit, maius beneficium accipere quam dedit.
(세네카, 행복론, Liber III 160:2)
Alia ex aliis exempla sunt eorum, qui parentes suos periculis eripuerint, qui ex infimo ad summum protulerint et e plebe acervoque ignobili numquam tacendos saeculis dederint.
(세네카, 행복론, Liber III 171:1)
Adeo beneficium utilitatis causa dandum non est, ut saepe, quemadmodum dixi, cum damno ac periculo dandum sit.
(세네카, 행복론, Liber IV 55:1)
ut possim servare proscriptum, ipse proscriptionis periculum adeo.
(세네카, 행복론, Liber IV 55:5)
nobis voluptas est dare beneficia vel laboriosa, dum aliorum labores levent, vel periculosa, dum alios periculis extrahant, vel rationes nostras adgravatura, dum aliorum necessitates et angustias laxent.
(세네카, 행복론, Liber IV 61:1)
" Non sustineo illum deserere, cui dedi vitam, quem e periculo eripui.
(세네카, 행복론, Liber IV 71:1)
" Volebam gratiam referre, sed timeo impensam, timeo periculum, vereor offensam ;
(세네카, 행복론, Liber IV 115:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION