라틴어 문장 검색

Sed illud postulat ut proprios errores agnoscant nec non mutuae actionis reperiant genera ad bonum commune obtinendum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 252:2)
Discriminis oecologici gravitas postulat ut omnes de bono communi cogitemus et dialogi cursum usque teneamus, qui requirit patientiam, ascesim ac liberalitatem, recordantes continenter “realitatem ideae praestare”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 256:5)
Sed extollere cupimus maximum momentum familiae, quoniam “locus est ubi vita Dei donum apte potest accipi et defendi contra multiplices incursiones quibus obicitur, et crescere valet prout verus humanus postulat auctus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 272:4)
Conversio oecologica quae postulatur ad instituendum assiduum motum duraturae mutationis est etiam conversio communis.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 279:6)
Hoc postulat ut vitetur studium dominationis et merae voluptatum acervationis.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 283:9)
Fides sua natura postulat ut immediata possessio relinquatur, quam visio praebere videtur, invitatio est quaedam ad lucis fontem obtingendum, dum ipsum Vultus mysterium servatur, qui personaliter ac tempore opportuno se revelare vult.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 21:4)
Quod postulat ut, una ex parte, theologia servitium praebeat fidei christianorum, humiliter curet custodiendam et altiorem reddendam fidem omnium, praesertim simpliciorum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 68:3)
Fidei lumen divitias humanarum necessitudinum existimare valet, capacitatem nempe persistendi, fiduciam suscitandi, vitam communem ditandi.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 99:4)
versat famem pecuniae praefectus urbi 2 regiae, minister insani ducis, exactor auri et sanguinis, qua vi latentes cruat nummos, operta existimans talenta sub sacrariis cumulosque congestos tegi.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.15)
"quod Caesaris scis, Caesari da, nempe iustum postulo, ni fallor, haud ullam tuus signat Deus pecuniam, nec, cum veniret, aureos secum Philippos detulit, praecepta sed verbis dedit, inanis a marsuppio."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.32)
"num sordida haec aut vilia, num despuenda existimas?"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.64)
"inpune tantas, furcifer, strophas cavillo mimico te nexuisse existimas, dum scurra saltas fabulam?"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.102)
quod quisque supplex postulat, fert inpetratum prospere;
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.171)
"aquam bibendam postulas, cum sit tibi fons ille vivus praesto, qui semper fluit et cuncta solus inrigat viventia, intus forisque spiritum et corpus simul, aeternitatem largiens potantibus."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1304)
"hanc nempe factor vertere, ut libet, potest positasque leges texere ac retexere, linguam loquella ne ministram postulet."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1396)

SEARCH

MENU NAVIGATION