라틴어 문장 검색

Ut frigidam aegris negamus et lugentibus ac sibi iratis ferrum, ut amentibus, quidquid contra se usurus ardor petit, sic omnino, quae nocitura sunt, impense ac summisse,non numquam etiam miserabiliter rogantibus perseverabimus non dare.
(세네카, 행복론, Liber II 56:1)
Quidquid nobis negatum est, dari non potuit.
(세네카, 행복론, Liber II 129:3)
Cui salutem, cui spiritum debebit, qui vitam accepisse se a dis negat, quam cotidie ab illis petit ?
(세네카, 행복론, Liber II 134:3)
Negamus iniuriam accipere sapientem, tamen, qui illum pugno percusserit, iniuriarum damnabitur ;
(세네카, 행복론, Liber II 158:2)
negamus stulti quidquam esse, et tamen eum, qui rem aliquam stulto surripuit, furti condemnabimus ;
(세네카, 행복론, Liber II 158:3)
Hoc pravitate naturae accidere quibusdam non negaverim, pluribus, quia memoriam tempus interpositum subducit ;
(세네카, 행복론, Liber III 3:1)
Ingratus est, qui beneficium accepisse se negat, quod accepit ;
(세네카, 행복론, Liber III 4:2)
Nempe ne ille neget accepisse se, quod accepit !
(세네카, 행복론, Liber III 66:5)
Praeterea servum qui negat dare aliquando domino beneficium, ignarus est iuris humani ;
(세네카, 행복론, Liber III 80:1)
Servus autem non habet negandi potestatem ;
(세네카, 행복론, Liber III 84:8)
Interim dic mihi, si tibi ostendere aliquem pro salute domini sui sine respectu sui dimicantem et confossum vulneribus reliquias tamen sanguinis ab ipsis vitalibus fundentem et, ut ille effugiendi tempus habeat, moram sua morte quaerentem, hunc tu negabis beneficium dedisse, quia servus est ?
(세네카, 행복론, Liber III 85:2)
Si tibi ostendero aliquem, ut secreta domini prodat, nulla tyranni pollicitatione corruptum, nullis territum minis, nullis cruciatibus victum avertisse, quantum potuerit, suspiciones quaerentis et impendisse spiritum fidei, hunc tu negabis beneficium domino dedisse, quia servus est ?
(세네카, 행복론, Liber III 86:1)
et deinde negas tibi a servo tuo beneficium dari posse, cui osculum alieni servi beneficium est ?
(세네카, 행복론, Liber III 122:5)
Et ego sine virtute nego beatam vitam posse constare.
(세네카, 행복론, Liber IV 8:1)
" Unde ergo ista, quae possides, quae das, quae negas, quae servas, quae rapis ?
(세네카, 행복론, Liber IV 19:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION