라틴어 문장 검색

Sed cum orationis indicem vocem habeamus, in voce autem duo sequamur, ut clara sit, ut suavis, utrumque omnino a natura petundum est, verum alterum exercitatio augebit, alterum imitatio presse loquentium et leniter.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 171:1)
Eorum autem ipsorum, quae honesta sunt, potest incidere saepe contentio et comparatio, de duobus honestis utrum honestius, qui locus a Panaetio est praetermissus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 196:2)
Quibus ex rebus breviter disputatis intellegi potest non solum id homines solere dubitare, honestumne an turpe sit, sed etiam duobus propositis honestis utrum honestius sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 207:1)
Contra autem omnia disputatur a nostris, quod hoc ipsum probabile elucere non posset, nisi ex utraque parte causarum esset facta contentio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 10:2)
Magnam vim esse in fortuna in utramque partem, vel secundas ad res vel adversas, quis ignorat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 25:2)
haec enim una res prorsus, ut non multum differat inter summos et mediocris viros, aeque utrisque est propemodum comparanda.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 39:4)
Quae qui in utramque partem excelso animo magnoque despiciunt, cumque aliqua iis ampla et honesta res obiecta est, totos ad se convertit et rapit, tum quis non admiretur splendorem pulchritudinemque virtutis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 48:5)
Testes sunt permulti in utramque partem, sed brevitatis causa familia contenti erimus una.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 56:4)
Quamquam enim in utroque inest gratificandi liberalis voluntas, tamen altera ex area, altera ex virtute depromitur, largitioque, quae fit ex re familiari, fontem ipsum benignitatis exhaurit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 69:5)
qui cum consuleretur, utrum bono viro pauperi an minus probato diviti filiam collocaret:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 94:4)
Danda opera est omnino, si possit, utrisque, nec minus, ut etiam singulis consulatur, sed ita, ut ea res aut prosit aut certe ne obsit rei publicae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 96:4)
uterque, si ad eloquendum venerit, non plus quam semel eloquetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 77:12)
Quid enim interest, utrum ex homine se convertat quis in beluam an hominis figura immanitatem gerat beluae?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 104:3)
In utramque partem disputat, sed tamen ad extremum utilitate, ut putat, officium dirigit magis quam humanitate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 114:3)
si una tabula sit, duo naufragi, eique sapientes, sibine uterque rapiat, an alter cedat alteri?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 115:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION