라틴어 문장 검색

at ita me machaera et clupeus * bene iuvent pugnantem in acie:
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 4, scene 427)
Orationis aciem contra conferam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 4, scene 138)
Pyrgopolynices Curate ut splendor meo sit clupeo clarior quam solis radii esse olim quom sudumst solent, ut, ubi usus veniat, contra conserta manu praestringat oculorum aciem in acie hostibus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 1, scene 11)
Ad eam rem habeo omnem aciem, tibi uti dudum iam demonstravi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 4, scene 2100)
Hostis vivos rapere soleo ex acie:
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 2, scene 2115)
non placet quem scurrae laudant, manipularis mussitant, neque illi quorum lingua gladiorum aciem praestringit domi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 2, scene 69)
conlocanda autem oppida sunt non quadrata nec procurrentibus angulis sed circinationibus, uti hostis ex pluribus locis conspiciatur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 5장5)
in quibus enim anguli procurrunt, difficiliter defenditur, quod angulus magis hostem tuetur quam civem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 5장6)
Item interiore parte substructionis fundamentum distans ab exteriore introrsus amplo spatio, ita uti cohortes possint quemadmodum in acie instructae ad defendendum supra latitudinem aggeris consistere.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 5장18)
namque qui columnarum duplicationes fecerunt, erravisse videntur, quod unum intercolumnium in longitudine plus quam oporteat procurrere videtur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 4장13)
coliculi eandem habeant altitudinem, e quibus folia nascuntur proiecta, uti excipiant quae ex coliculis natae procurrunt ad extremos angulos volutae;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 1장35)
reliquae tres partes pronai ad antas parietum procurrant, quae antae columnarum crassitudinem habere debent.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 4장2)
Nonnulli etiam de tuscanicis generibus sumentes columnarum dispositiones transferunt in corinthiorum et ionicorum operum ordinationes, et quibus in locis in pronao procurrunt antae, in isdem e regione cellae parietum columnas binas conlocantes efficiunt tuscanicorum et graecorum operum communem ratiocinationem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 8장18)
supra columnas ex tribus tignis bipedalibus compactis trabes sunt circa conlocatae, eaeque ab tertiis columnis, quae sunt in interiore parte, revertuntur ad antas, quae a pronao procurrunt, dextraque et sinistra hemicyclium tangunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 1장27)
secundum ea loca versurae sunt procurrentes, quae efficiunt una a foro, altera a peregre aditus in scaenam.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 6장31)

SEARCH

MENU NAVIGATION