라틴어 문장 검색

praetervecti Ligustinos montes sinumque Gallicum ad diem quam dixerat convenerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 110:1)
quo lecto Quinctius conventum Corinthum omnium sociarum civitatium legationibus in diem certam edicit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 250:1)
ad quam ubi frequentes undique principes convenerunt, ita uti ne Aetoli quidem abessent, tali oratione est usus:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 250:2)
et ipse adiecit, cum pro Argivis adversus tyrannum bellum susceptum sit, quid minus conveniens esse quam omisso hoste Argos oppugnari?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 298:1)
navales quoque magnae copiae conveniebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 302:1)
ipsorum quoque Lacedaemoniorum exules permulti, tyrannorum iniuria pulsi, spe reciperandae patriae in castra Romana convenerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 303:1)
et cum ad eam rem tempus et ratio convenisset, a Gorgopa proditor interficitur, intentiusque ab uno urbs defendebatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 340:1)
tempus autem eo me liberat quod, cum iam Argos tenerem, societas mihi vobiscum convenit et ut vobis mitterem ad bellum auxilia, non ut Argis praesidium deducerem, pepigistis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 361:1)
nam quid minus conveniret quam eos qui pro libertate Graeciae adversus Philippum gereremus bellum cum tyranno instituere amicitiam?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 376:1)
pax quae cum T. Quinctio convenisset ut rata esset petierunt impetraruntque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 498:2)
id minime conveniens liberanti Graeciam videbatur, tyrannum reliquisse non suae solum patriae gravem, sed omnibus circa civitatibus metuendum, haerentem visceribus nobilissimae civitatis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 552:2)
item ex auctoritate senatus consules edixerunt ne quis, quo die terrae motu nuntiato feriae indictae essent, eo die alium terrae motum nuntiaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 619:2)
itaque Minucius consul, cui Ligures provincia evenerat, ex auctoritate senatus in rostra escendit et edixit ut legiones duae urbanae, quae superiore anno conscriptae essent, post diem decimum Arretii adessent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 625:1)
item sociis et Latino nomini, magistratibus legatisque eorum, qui milites dare debebant, edixit ut in Capitolio se adirent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 627:1)
tribunos plebei non placere causas militares cognoscere, quo minus ad edictum conveniretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 633:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION