라틴어 문장 검색

Neque enim quisquam nisi imprudens, ideo quia errata mea reprehendo, me reprehendere audebit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Prologus 2:23)
Non enim ignorantia haereticum facit, sed magis superbiae obstinatio, cum quis videlicet ex novitate aliqua nomen sibi comparare desiderans, aliquid inusitatum proferre gloriatur, quod adversus omnes defendere inopportune nititur, ut vel caeteris superior, vel nullis habeatur inferior.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Prologus 2:40)
Sunt enim qui alios amare dicuntur, quacumque intentione bene alii esse desiderent.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 1:17)
Cum enim proximum tanquam nos ipsos amare jubeamur, nequaquam peccamus nos amando ;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 1:24)
Alioquin perverse agentes in nobis potius quam in ipso nostra dilectionis finem constitueremus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 1:28)
Neque enim comedere, nec dormire, nec uxorem ducere, nec omnino aliud facere nisi propter ipsam debemus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 1:34)
Alioquin bestialiter viveremus, nostris tantum voluptlatibus dediti.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 1:35)
Sic et caetera omnia propter ipsum facienda sunt, alioquin ab ipso frustra remunerationem exspectaremus, si ea quae agimus propter ipsum non ageremus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 1:40)
Quid enim sperari, vel speratum amari potest, nisi prius credatur?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 2:6)
Quia enim nemo fidem esse dubitat, oportet ex hoc ut aliqua non apparentia esse concedat, cum fides, ut dictum est, proprie non dicatur nisi de his quae nondum apparent.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 2:14)
Quae enim sunt apparentia, fidem non habent, sed agnitionem.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 2:27)
"Est enim fides sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium," hoc veraciter debet credi quod non valet videri.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 2:30)
Haec est enim laus fidei, si quod creditur non videtur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 2:36)
Quid est enim fides, nisi credere quod non vides?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 2:61)
Justitia enim Dei in eo revelatur ex fide in fidem.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 3:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION