라틴어 문장 검색

in huius modi sponsionem testis dare oportebat ex eo numero qui haec dicerent:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 23장 2:3)
postea sum usus adversarii testimonio, qui sibi eum nuper edidit socium quem, quo modo nunc intendit, ne in vivorum quidem numero tum demonstrat fuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 29장 1:3)
quam ob rem si iure posses eum accusare, tamen, cum is tibi parentis numero fuisset, id pie facere non posses;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 19장 2:1)
ab hac et verborum copia alitur et eorum constructio et numerus liberiore quadam fruitur licentia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 12장1)
nulla mollitia cervicum, nullae argutiae digitorum, non ad numerum articulus cadens;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 18장 2:9)
mollis est enim oratio philosophorum et umbratilis nec sententiis nec verbis instructa popularibus nec vincta numeris, sed soluta liberius;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 19장 4:1)
quicquid est enim quod sub aurium mensuram aliquam cadit, etiam si abest a versu - nam id quidem orationis est vitium - numerus vocatur, qui Graece ῥυθμο`σ dicitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 20장 2:1)
primum igitur eum tamquam e vinculis numerorum eximamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 23장 3:1)
Sunt enim quidam, ut scis, oratorii numeri, de quibus mox agemus, observandi ratione quadam, sed alio in genere orationis, in hoc omnino relinquendi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 23장 3:2)
sed quia rerum verborumque iudicium in prudentia est, vocum autem et numerorum aures sunt iudices, et quod illa ad intellegentiam referuntur, haec ad voluptatem, in illis ratio invenit, in his sensus artem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 49장1)
duae sunt igitur res quae permulceant auris, sonus et numerus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 49장 1:1)
De numero mox, nunc de sono quaerimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 49장 1:2)
Haec enim talia sunt, ut, quia referuntur eo quo debent referri, intellegamus non quaesitum esse numerum, sed secutum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 49장 3:5)
semper haec, quae Graeci ἀντίθετα nominant, cum contrariis opponuntur contraria, numerum oratorium necessitate ipsa efficiunt etiam sine industria.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 50장1)
hoc genere antiqui iam ante Isocratem delectabantur et maxime Gorgias, cuius in oratione plerumque efficit numerum ipsa concinnitas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 50장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION