라틴어 문장 검색

Propter quod thyrsos et ramos virides, adhuc et palmas habentes, hymnos tollebant ei, qui prosperavit mundari locum suum.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 10장7)
Gorgias autem, cum esset dux locorum, externos milites alebat et frequenter adversus Iudaeos bellum instruebat.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 10장14)
quas fortiter aggressi, loca obtinuerunt et omnes, qui pugnabant in muris, propulerunt et occurrentes interemerunt et non minus viginti milibus trucidaverunt.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 10장17)
Maccabaeus, ad eorum expugnationem relicto Simone et Iosepho itemque Zacchaeo eisque, qui cum ipso erant satis multis, ipse ad ea, quae amplius perurgebant, loca discessit.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 10장19)
At hi qui intus erant, loci munimento confisi, supra modum maledicebant et sermones nefandos iactabant;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 10장34)
Sed ex his, qui duces erant in singulis locis, Timotheus et Apollonius Gennaei filius, sed et Hieronymus et Demophon, super hos et Nicanor Cypriarches, non sinebant eos in silentio agere et quiete.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 12장2)
Et, cum conclusus esset locus, discessit quasi iterum reversurus et universam Ioppitarum civitatem eradicaturus.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 12장7)
Iudas autem, collecto exercitu, venit in civitatem Odollam et, cum septima dies superveniret, secundum consuetudinem purificati in eodem loco sabbatum egerunt.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 12장38)
Sed Rex regum suscitavit animos Antiochi in peccatorem; et, suggerente Lysia hunc esse causam omnium malorum, iussit, ut est consuetudo in loco, adductum in Beroeam necari.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 13장4)
Erat autem in loco turris quinquaginta cubitorum, cineris plena, et machinam habebat volubilem undique praecipitem in cinerem.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 13장5)
Sed rex, accepto gustu audaciae Iudaeorum, artibus loca tentavit.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 13장18)
commisit cum his, qui erant cum Iuda, superatus est; cognovit rebellasse Philippum Antiochiae, qui relictus erat super negotia, confusus est; Iudaeos deprecatus est, subditus est, iuravit de omnibus, quae iusta erant, reconciliatus est et obtulit sacrificium, honoravit templum et loco exhibuit humanitatem;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 13장23)
disposuit Iudas armatos paratos locis opportunis, ne forte ab hostibus repente mali aliquid fieret; congruum colloquium fecerunt.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 14장22)
quibus velociter locum dantibus intervallo facto, venit per medium spatium vacuum.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 14장44)
Nicanor autem, ut comperit eos, qui cum Iuda erant, in locis esse iuxta Samariam, cogitavit requietionis die cum omni securitate eos aggredi.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 15장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION