라틴어 문장 검색

nam si, ut Cicero in Hortensio scribit, is est magnus et verus annus, quo eadem positio caeli siderumque, quae cum maxime est, rursum existet, isque annus horum quos nos vocamus annorum duodecim milia nongentos quinquaginta quattuor complectitur, incipit Demosthenes vester, quem vos veterem et antiquum fingitis, non solum eodem anno quo nos, sed etiam eodem mense extitisse.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 16장 7:1)
neque enim defensorem antiquorum exigimus, nec quemquam nostrum, quamquam modo laudati sumus, iis quos insectatus est Aper comparamus.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 24장 2:1)
sive illos antiquos sive maiores sive quo alio mavult nomine appellet, dum modo in confesso sit eminentiorem illorum temporum eloquentiam fuisse;
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 25장 2:2)
ac non studia modo curasque, sed remissiones etiam lususque puerorum sanctitate quadam ac verecundia temperabat.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 28장 6:1)
Hoc sibi illi veteres persuaserant, ad hoc efficiendum intellegebant opus esse, non ut in rhetorum scholis declamarent, nec ut fictis nec ullo modo ad veritatem accedentibus controversiis linguam modo et vocem exercerent, sed ut iis artibus pectus implerent, in quibus de bonis et malis, de honesto et turpi, de iusto et iniusto disputatur;
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 31장 1:1)
idque non doctus modo et prudens auditor, sed etiam populus intellegit ac statim ita laude prosequitur, ut legitime studuisse, ut per omnis eloquentiae numeros isse, ut denique oratorem esse fateatur;
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 32장 2:1)
ita ad summa eloquentiae praemia magna etiam necessitas accedebat, et quo modo disertum haberi pulchrum et gloriosum, sic contra mutum et elinguem videri deforme habebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 36장 8:1)
nescio an venerint in manus vestras haec vetera, quae et in antiquariorum bibliothecis adhuc manent et cum maxime a Muciano contrahuntur, ac iam undecim, ut opinor, Actorum libris et tribus Epistularum composita et edita sunt.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 37장 2:1)
Pompeium et M. Crassum non viribus modo et armis, sed ingenio quoque et oratione valuisse;
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 37장 3:2)
apud quos quanto maiora negotia olim exerceri solita sint, quod maius argumentum est quam quod causae centumvirales, quae nunc primum obtinent locum, adeo splendore aliorum iudiciorum obruebantur, ut neque Ciceronis neque Caesaris neque Bruti neque Caelii neque Calvi, non denique ullius magni oratoris liber apud centumviros dictus legatur, exceptis orationibus Asinii, quae pro heredibus Urbiniae inscribuntur, ab ipso tamen Pollione mediis divi Augusti temporibus habitae, postquam longa temporum quies et continuum populi otium et assidua senatus tranquillitas et maxime principis disciplina ipsam quoque eloquentiam sicut omnia alia pacaverat.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 38장 2:3)
nam quo modo nobilis equos cursus et spatia probant, sic est aliquis oratorum campus, per quem nisi liberi et soluti ferantur, debilitatur ac frangitur eloquentia.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 39장 2:1)
Deorum maxime Mercurium colunt, cui certis diebus humanis quoque hostiis litare fas habent.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 9장 1:1)
Auspicia sortesque ut qui maxime observant.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 10장 1:1)
gaudent praecipue finitimarum gentium donis, quae non modo a singulis, sed et publice mittuntur, electi equi, magnifica arma, phalerae torquesque;
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 15장 3:1)
sic unum accipiunt maritum quo modo unum corpus unamque vitam, ne ulla cogitatio ultra, ne longior cupiditas, ne tamquam maritum sed tamquam matrimonium ament.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 19장 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION