라틴어 문장 검색

sed patrono quoque per similes adfectus eundum erit, quia hoc iniuriae genus verecundius est fateri passis quam ausis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 85:4)
itemque si ipsa vox primum fuerit, ut sic dicam, sana, id est, nullum eorum, de quibus modo rettuli, patietur incommodum;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 179:1)
sic ina vim non habet, rumpi periclitatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 189:2)
ars porro variandi cum gratiam praebet ac renovat aures, tum dicentem ipsa laboris mutatione reficit, ut standi, ambulandi, sedendi, iacendi vices sunt, nihilque eorum pati unum diu possumus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 191:2)
concedamus sane, quod minime natura patitur, repertum esse aliquem malum virum summe diser tum:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 29:1)
nec hoc dico (quia severiores sequi placet leges) pro patre, fratre, amico periclitantibus, tametsi non mediocris est, iustitiae proposita imagine, inde pietatis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 46:1)
quare neque sociorum querelas nec amici vel propinqui necem nec erupturas in rem publicam conspirationes inultas patietur orator, non poenae nocentium cupidus, sed emendandi vitia corrigendique mores.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 117:1)
at si res familiaris amplius aliquid ad usus necessarios exiget, secundum omnium sapientium leges patietur sibi gratiam referri, cum et Socrati collatum sit ad victum, et Zeno, Cleanthes, Chrysippus mercedes a discipulis acceptaverint.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 124:2)
dicet quam res patietur plurima et, ut Demosthenes ait, si continget, et sculpta.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 160:1)
Corpus patiens inediae, algoris, vigiliae supra quam quoiquam credibile est.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 5장3)
Iam primum iuventus, simul ac belli patiens erat, in castris per laborem usum militiae discebat magisque in decoris armis et militaribus equis quam in scortis atque conviviis lubidinem habebant.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 7장5)
viri muliebria pati, mulieres pudicitiam in propatulo habere;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 13장6)
imperia eius iniusta, superba, crudelia barbaros nequivisse pati;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 19장7)
Quae quousque tandem patiemini, o fortissumi viri?
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 20장12)
rapi virgines, pueros, divelli liberos a parentum complexu, matres familiarum pati, quae victoribus conlubuissent, fana atque domos spoliari, caedem, incendia fieri, postremo armis, cadaveribus, cruore atque luctu omnia conpleri.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 51장16)

SEARCH

MENU NAVIGATION