라틴어 문장 검색

iamque insertato reserarat viscera cultro vittatus de more senex manibusque cruentis tractabat trepidas letali frigore fibras, postremosque animae pulsus in corde tepenti callidus interpres numeris et fine notabat:
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3148)
ante fores tumuli, quas saxa inmania duro obice damnarant scopulis substructa cavatis, stat Dominus nomenque ciet frigentis amici, nec mora, funereus revolutis rupibus horror evomit exequias gradiente cadavere vivas, solvite iam laetae redolentia vincla, sorores, solus odor sparsi spiramen aromatis efflat, nec de corporeo nidorem sordida tabo aura refert, oculos sanie stillante solutos pristinus in speculum decor excitat, et putrefactas tincta rubore genas paulatim purpura vestit, quis potuit fluidis animam suffundere membris?
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3249)
ipse gerit quod struxit opus, nec ferre pudescit factor quod peperit, corpus loquor atque animae vim.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3255)
finxerat hoc digitis, animam sufflaverat ore.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3256)
crede animam non esse Deum, sed crede creatis maiorem cunctis, ipsam quoque crede creatam, formata est namque ore Dei, quae non erat ante, sed formata habitu pulcherrima pictaque rebus divinis, et plena Deo similisque creanti, non tamen ipsa Deus, quoniam generatio non est, sed factura Dei est;
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3259)
conlatum est animae, subito ut, quae non erat, esset.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3262)
est similis saeclis quod non consumitur ullis, quod sapiens iustique capax reginaque rerum imperat, ante videt, perpendit, praecavet, infit, verborum morumque opifex instructaque mille artibus et caelum sensu percurrere docta, his animam similem sibi conditor effigiavit, cetera dissimilem:
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3266)
quippe hanc conprendere promptum est, quam modus et species determinat, at Deus ingens atque superfusus trans omnia nil habet in se extremum, ut claudi valeat sensuve teneri, inconprensa manet virtus, cui linea defit ultima, quam spatium non mensurabile tendit, ergo animam factam, magno et factore minorem maioremque aliis atque omnibus imperitantem, corruptela putris nascentem turbida carnis concipit, ac membris tabentibus interfusam participat de faece sua;
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3267)
fit mixta deinde peccandi natura luto cum simplice flatu, sed fortasse animam, Domini quia fluxit ab ore, conpositam factamque neges, velut ipsa Dei pars, quod dictu scelus est, taetras trahat oblita culpas et pessum damnata ruens chaos intret opertum, sit res illa Dei, non abnuo;
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3268)
in corpore discas rem non corpoream sollers interprete Christo qui Patrem proprium mortali in corpore monstrat, perspice quam varios fundamus ab ore vapores, spiramus quotiens animae sufflabilis auras, nunc flatum tepidum calor exhalatus anhelat, rorantes nebulas udis de faucibus efflans;
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3273)
aut ille est presso modulamine parcus, aut tumidum largo sublimat flamine bombum, aut raucos frangit modulos, aut lene susurrat, aut exile trahens sonitus producit acutos, aut murmur tenerum sublidit voce minuta, haec cum te videas mortali in corpore posse, cur non aeternum potuisse infundere credas qualem animam voluit?
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3276)
denique multa sapit, sed non sapit omnia nostrae vis animae, certum sapere ac praenoscere iussa.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3278)
1 sic est plasmata vicissim flatu incorporeo res flabilis, oris et esse fertur opus, tenuis per quod constructa refulsit forma animae atque rudi factam se munere sensit.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3285)
si non est factura manus caro nostra, nec oris est factura anima, flatu et spiramine coepta inque locum deducta aliquem;
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3286)
solus labe caret peccati conditor orbis, ingenitus 1 genitusque Deus, Pater et Patre natus, solus et exceptus tormentum admittere triste inviolatus agit, nec quidquam sentit acerbi, exsortem dic esse animam crucis atque doloris, si culpae inmunem vacuamque a crimine nosti, quae peccare valet, valet et succumbere poenae.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3297)

SEARCH

MENU NAVIGATION