라틴어 문장 검색

ea ludificatio veri et ipsa in verum vertit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 89:2)
multa secum quonam inde ire pergeret volventi subiit animum impetus caput ipsum belli Romam petendi, cuius rei semper cupitae praetermissam occasionem post Cannensem pugnam et alii volgo fremebant et ipse non dissimulabat:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 95:1)
si redeat Capuam bellumque omne eo vertat, et se et Campanos paratos eruptioni fore.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 167:2)
vastatis proximis Illyrici in Pelagoniam eadem celeritate vertit iter;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 353:1)
ubi cum multa disseruissent cur aequa plebis recusatio esset, verterunt orationem eo ut dicerent privatis id seu aequum seu iniquum onus iniungendum esse nam unde, cum pecunia in aerario non esset, paraturos navalis socios?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 495:2)
magistratus senatui et senatum populo, sicut honore praestent, ita ad omnia quae dura atque aspera essent subeunda duces debere esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 499:1)
et terrorem subitum pavoremque urbis Romae obsessae et oppugnatae Capua post dies paucos capta in laetitiam vertit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 514:1)
haec eius gloria quia iam imperatoris quoque famae officiebat, postremo in invidiam vertit, ut ne bene gestae quidem res iam Hannoni propter auctorem satis laetae essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 564:1)
castra ab regione urbis qua in versa est posita;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 610:2)
unde cum tam parvi operis munitio esset, non obiecit vallum imperator Romanus, seu fiduciam hosti superbe ostentans, sive ut subeunti saepe ad moenia urbis recursus pateret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 613:2)
Itaque cum summus quisque evadere non posset, subirent tamen alii, onere ipso frangebantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 639:1)
nec altitudine tantum moenium impediebantur, sed quod defensores adgredientis ad ancipites utrimque ictus subiectos habebant Romanos, ut latera infestiora subeuntibus quam adversa corpora essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 647:2)
ab hora tertia cum ad noctem pugnam extendissent, fessaeque pugnando primae acies essent, primae legioni tertia, dextrae alae sinistra subiit, et apud hostis integri a fessis pugnam accepere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 24:1)
causam inaugurari coacti flaminis libens reticuissem, ni ex mala fama in bonam vertisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 119:1)
dum alii trepidi cedunt, alii segniter subeunt, turbata tota acies est, dein prorsus fusa, et vincente pudorem metu terga dabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 195:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION